Propositio 80
Quemadmodum Deum esse, naturalibus rationibus demonstratur, ita et ea quæ necessariis rationibus ostenduntur Deo inesse ac convenire, queunt probari demonstrative.
Quod est, quia hujusmodi consequuntur necessario ad hoc quod Deus est. Demonstratum est autem quod Deus est purus actus, et ipsum esse omnino perfectum, independens, non indigens. Ex quo necessario sequitur, quod Deus est infinitus et incircumscriptus. Nempe quod per potentiam coarctatur, aut per differentiam limitatur, vel per materiam terminatur, nequaquam est purus actus, sed potentialitati admixtum est. Nec tale ens est absolute perfectum: imo ubi perfectio rei finitur, ibi ejus imperfectio inchoatur. Hinc Deum esse infinitum in se ipso, in sua essentia, in omnipotentia, in sapientia atque in omni perfectione et gloria, et ipsum quoque per transcendentiam esse ubique, ac omnia penetrare, et universorum essentiis illabi, et item unum dumtaxat esse, potest verissime demonstrari, et multipliciter ac ostensive jam ante probatum est; quanquam aliqui contradicunt, aliter sentientes, atque in hoc cæcutientes.
Denique, quidquid convenit Deo, cum infinita utique excellentia convenit ei, et cum exclusione omnimoda sui oppositi: quemadmodum sapientia tam infinite et perfecte convenit Deo omnipotenti, quod nil prorsus insipientiæ aut minorationis sapientiæ potest in eo consistere. Simili modo, quum Deus in sua natura sit prorsus perfecte, infinite atque purissime simplex, nequaquam potest in ipso esse aliqua distinctio formalis, seu non identitas ex natura rei, inter essentialia attributa ipsius. Præterea, quum dictum sit, superpræstantissimum, superessentialem et superincomprehensibilissimum Deum ideo esse ac appellari purum actum, quoniam ejus est cetera universa movere, actuare, perficere, neque ab aliquo moveri, actuari aut perfici; hinc qui pro modulo suo clare intelligit quod Deus est actus purus, saltem quantum ad quia est, etiam suo modo clare perpendit quod ipse sit penitus invariabilis, intemporalis, illocalis, æternus, ac sibi in se supersufficientissimus, superdeliciosissimus et superpulcherrimus, ac eminentissime simplex: quæ omnia supercertissime constant de ipso.
Chapter 82 of 106