Propositio 81
Causa prima, universa et singula in propria sua luce ac sapientia clarissime intuetur, perfectissime noscit, providentialiter ordinat ac disponit.
Quod est, quoniam sapientia Dei est ejus essentia, ideoque perfecta et infinita. Cujus intuitum nil evadit; atque in ipsa tanquam in primo causali principio cuncta exemplariter lucent, virtualiter continentur, idealiter, sapientialiter ac providentialiter præsentantur, comprehenduntur, resplendent. Deus ergo omnipotentem suam virtutem conspiciendo, cernit in ea omnia in quæ potest, et quæ produxit, producit et producturus est. Similiter suam intuendo essentiam, videt cuncta quæ relucent in ea: quæ una consistens et manens, est universorum, imo innumerabilium ac infinitorum idea, exemplar, ratio, similitudo aut species. Deus ergo est omnia regens. Et sicut in libro de Causis probatur, omnia regit per finem decoris, id est cum summo decore; nec aliter machina universi, in qua sunt tot contraria tamque diversa, tam multa et magna, stabilis permaneret ac solitum cursum servaret, prout de hoc fidelis Boetius tertio et quarto de Consolatione philosophiæ sapienter ac diffuse effatur. Etenim in omni gubernantium multitudine, oportet ad unum primum gubernans, imperialiter præsidens, generaliter dominans regendique legem aliis influens, devenire:1 alias ubi multitudo, ibi confusio, non stabilis ordinatio.
Footnotes
-
lib. III, metr. 9. pros. 12; lib. IV, metr. 6. ↩
Chapter 83 of 106