Skip to the text

Propositio 82

Ea quæ de Deo et creaturis dicuntur, non conveniunt eis univoce, nec omnino æquivoce, sed potius analogice.

Quod est, quoniam Deus multo plus, imo in infinitum magis excedit omnem creatam substantiam, quam creata substantia accidens. Non enim una creata essentia transcendit aliam dignitate et perfectione specifica infinite. Deus vero omne creatum excedit in infinitum. Et tamen tanta est eminentia substantiæ supra accidens, quod commune genus non habent, nec ens de eis prædicatur univoce. Ideo multo minus de Deo et rebus creatis quidquam univoce dicitur. Et si dixeris imo, constat quod non: quia nec esse, neque per se subsistere, nec sapientem justumve esse convenit eis univoce, id est eadem ratione: imo Deo conveniunt ista et consimilia per modum infinite sublimiorem quam aliis, utpote per se, independenter, participanter, essentialiter, non inhærenter; creaturis vero participative, imperfecte et in genere certo, secundum gradum determinatum. Nec creata substantia per se subsistit propria virtute, nulli alteri innitendo: imo magis innititur virtuti ac conservationi primæ causæ, et magis dependet ad Creatorem quam accidens ad subjectum. Creatura quoque non est essentialiter sua sapientia neque justitia.

Verumtamen non prorsus æquivoce conveniunt ista ipsis: quoniam creaturæ aliquid veræ entitatis, bonitatis substantialisque subsistentiæ ac sapientiæ a Creatore participant; nec aliter ex rebus creatis possemus aliquid vere et proprie ac affirmative de Creatore cognoscere, concludere, enuntiare, imo fallacia æquivocationis accideret. Ideo analogice competunt eis, hoc est Deo per prius, creaturis vero per analogiam, id est habitudinem, proportionem ac ordinem quemdam ad Creatorem, qui suam bonitatem, perfectionem ac opulentiam ipsis communicat secundum gradum et diversitatem multiplicem, quamvis per modum infinite inferiorem quam in ipso sunt. Hinc quoque hæc attributa seu perfectionalia prædicata non dicuntur de Deo nec competunt ei solum per causam, ut dicatur bonus, sapiens, sanctus, ideo tantum quoniam causa est bonitatis, sapientiæ et sanctitatis creaturarum : sic quippe dici posset etiam lignum et lapis.

Chapter 84 of 106