Skip to the text

Propositio 83

Perfectionalia nomina, quantum ad naturam et rem per ea designatam et secundum se sumptam, eminentius, prius magisque proprie Deo conveniunt quam creatis; quamvis quoad modum intelligendi quo ea cognoscimus, sit econtrario.

Quod est, quia ex creaturis Deum agnoscimus duplici modo, videlicet affirmative et negative. Quidquid enim bonitatis et perfectionis in rebus videmus creatis, Creatori adscribimus tanquam fontali principio et exemplari ac perfectissimæ causæ, in qua supereminentissime continetur et est quidquid bonitatis et perfectionis in effectibus reperitur: ideo talia primæ causæ per affirmationem adscribimus. Verumtamen, quia per modum infinite sublimiorem et perfectiorem quam capere possumus et quam in rebus creatis sunt, in ipso consistunt, in tantum quod de ipso et creaturis univoce non dicuntur;1 idcirco, juxta divinum Dionysium, verius ac principalius auferuntur atque negantur de ipso. Itaque bonitas, veritas, esse et vivere, sapientia et potestas, ac consimilia, absolute loquendo, et quantum ad rei naturam, harumque bonitatum perfectionem, veritatem et eminentiam, primo et propriissime ac perfectissime Deo conveniunt, in tantum quod comparative loquendo, nullus bonus, nullus sapiens, nullus perfectus, potens, ens et vivens sit, nisi ipse; nec creaturis conveniunt nisi participatione permodica, tanquam rivuli atque radioli. Porro in ipso sunt unum simplicissimum ac superditissimum esse, superexuberantissimus ac supersplendidissimus fons, incircumscripta et superpurissima lux, actualissima et beatissima vita ac fecundissima causa.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. II; de Divin. nom. c. XIII; de Theol. myst. c. I. ↩

Chapter 85 of 106