Skip to the text

Propositio 84

Deus non est genus nec species, neque in genere aut aliqua specie, nec individuum aut persona in aliquo prædicamento contenta.

Quod est, quoniam (ut jam frequenter innotuit) Deus supergloriosus essentialiter sanctus est, purus et illimitatus ac prorsus incircumscriptibilis actus, indeterminabilis incontrahibilisque natura : genus autem designat ens indeterminatum, contrahibile ac perfectibile per differentiam contrahentem, cui ex sua natura non repugnet consideratio talis. Porro, ut patuit, talis consideratio Deo ex sua natura, quum sit actualitas pura atque formalitas infinita, nullatenus convenire censetur : nullatenus igitur genus est. Rursus, juxta dialecticos, et Avicenna atque Themistius ceterique Peripatetici concorditer hoc testantur, genus se habet per modum potentialis; ab eo quoque quod per modum passivæ potentiæ ac materialis principii se habet in re, sumitur. Quumque Deus sit superpurissimus actus, omnem potentialem proprietatem ac materialem conditionem excludens a se, nequaquam ratio generis in eo locum sortitur. — Denique nec Deus est species. Quemadmodum enim genus importat naturam potentialem, contrahibilem determinabilemque ex sua natura; sic species dicit naturam contractam, actuatam, determinatam. Quod illimitatæ et incircumscriptæ Deitati non convenit : non ergo est species. Amplius, quod in genere non est, species esse nequit, quum omnis species sit et contineatur sub genere suo. Insuper, genus dicit naturam generalem ad diversas perfectiones specificas se indifferenter habentem, et nullam earum actualiter includentem; species autem designat naturam per certam et specialem differentiam ad specialem gradum essentialis perfectionis determinatam. Deus autem est illimitata essentia, ad nullam specialem perfectionem coarctata, sed universaliter illimitabiliterque perfecta : nequaquam ergo est species.

Si demum objicias, quod Deus, juxta theologos, prædicatur de tribus increatis Personis, solo numero differentibus; atque quod secundum theologiæ magistros, duo prædicamenta sunt in divinis, puta substantia itemque relatio. Respondendum, quod tres illæ superbenedictæ Personæ non sunt plura, sed essentialiter unum; nec substantia, sed relationibus distinguuntur : idcirco nec proprie in eo quod quid est, sed in eo quod ad aliquid Deus prædicatur de eis.

Præterea, dum duo prædicamenta asseruntur esse in Deo, nomen prædicamenti extense accipitur pro eo quod per modum prædicamenti se habet. Hinc innotescit, quod Deus non sit individuum, neque persona in aliquo prædicamento ponenda, quum nec generis nec speciei sibi conveniat ratio. Istud quoque Magister primo Sententiarum fatetur, et ex verbis comprobat Augustini quinto de Trinitate, ut in Elementatione theologica inducetur.1

Præterea, quia et hi qui Deum in prædicamento esse affirmant, jam memoratas concedunt præmissas, constat quod controversia inter illos et hujus positionis auctores, verbalis sit potius quam realis : aliter namque et laxius sumunt prædicamentum, et genus ac speciem. Verumtamen ista doctrina verior subtiliorque consistit, ac amplius ad reverentiam pertinet Deitatis, quam et profundiores philosophi fassi sunt esse extra et supra omne genus ac ordinem rerum : quanto magis Christianos hoc fari faterique decet, quum et divinus ac magnus Dionysius, præsertim in libro de Mystica theologia, tam evidenter edoceat hoc?2 Postremo, probatum est paulo ante, Deo et creaturis nil univoce convenire :3 non ergo in eodem sunt genere, quum genus dicatur univoce de contentis sub eo.

Footnotes

  1. dist. VIII G. ↩

  2. cap. V. ↩

  3. propos. LXXXII. ↩

Chapter 86 of 106