Propositio 85
Causa prima per nihil superadditum individuatur, sed de se, ex se, per se, est maxime una et subsistens, ac primo et summe diversa ab aliis.
Quod est, quoniam ipsa est purus actus in nullo receptus, atque essentia excellentiæ infinitæ, universa et singula infinite, incomparabiliter improportionabiliterque transcendens : idcirco summe et sine comparatione convenit ei ex se et per se, in se ipsa incommiscibiliter incontaminabiliterque subsistere. Nec per differentiam proprie sumptam, sed per propriam essentiam a cunctis distinguitur. Propter quod in libro de Causis asseritur, quod causa prima per propriam bonitatem individua est, et est de se maxime hæc. Proclus quoque : Unum (inquit) αὐθυπόστατον, hoc est per se Deus, cui nec universa deorum catena comparabilis est, tantam ens illud in se et per se excellentiam est sortitum. De quo Porphyrius quoque disseruit, quod ipse est Deus altissimus, quem polus, tellus pontusque contremunt, ac ipsa numina perhorrescunt. Itaque, sicut genera generalissima dicuntur ab invicem primo diversa, et differentiæ ab invicem per se differentes, et item materia prima ab aliis se ipsa distincta; ita, imo et incomparabiliter plus ac eminentius, causa prima per se ab omnibus est diversa : propter quod multoties ait Henricus, quod Deus est per se singularitas quædam separata, subsistens, diversa ab omnibus. Infinita igitur fuit imperitia, imo dementia, David de Dinando perhibentis Deum et materiam primam esse idem, eo quod utrumque simplicissimum quid consistat, neque per differentiam aliquam ab invicem distinguantur. Ostensum est namque, quod eorum simplicitas sit extreme diversa.1 Etenim simplicitas Dei est per totius potentialitatis exclusionem; simplicitas autem materiæ primæ, per totius actualitatis privationem. Consimiliter, quod Socrates fertur dixisse, quod Deus sit anima mundi, nisi metaphorice intelligatur dictum, erroneum esset. Porro (ut sanctus testatur Gregorius) Deus est ante omnia, non solus; post omnia, non præventus; in omnibus, non inclusus; extra omnia, non exclusus; super omnia, non elatus; infra omnia, non oppressus: utpote in sui ipsius superessentiali simplicitate æternaliter, incommutabiliter incircumscriptibiliterque persistens.
DE EMANATIONE UNIVERSORUM A DEO
Footnotes
-
propos. VIII, XXI, XXVII. ↩
Chapter 87 of 106