Skip to the text

Propositio 86

Deus est omnium prima causa in triplici genere causæ.

Quod est, quoniam ipse est omnium causa prima efficiens, a qua omnibus derivatum est esse et vivere; causa quoque formalis seu exemplaris, cuncta ideali ratione intellectualiter agens; est item omnium causa finalis, tanquam summum bonum ad quod omnia ordinantur, et quod ad sui ipsius majestatem declarandam atque ad propriam gloriam et honorem condidit universa. Ipse ergo est omnium finis ac felicitas objectalis. Participatio vero suæ bonitatis, contemplatio excellentiæ suæ, repræsentatio et relucentia suæ perfectionis in rebus, est finis et beatitudo formalis.

Denique istud noverunt philosophi, et quidam eorum demonstrative probaverunt. Nullum enim imperfectum, mutabile ac finitum, potest esse æternum et incausatum, seu ens per essentiam. Nec ens per essentiam propriam, puta independens, potest esse imperfectum, finitum ac indigens: quia quod convenit rei ex se, propria scilicet ratione et ex sua natura, non ex alia causa, non potest esse minoratum in eo, imo necessario convenit esse perfecte ac plene. Rursus, omnis multitudo necessario est ab uno; similiter in causis est status. Est igitur una prima et maxima causa, a qua omnia simplici emanatione fluxerunt. Nec hujus oppositum conclusit

Philosophus: quin imo (ut in libro de Substantia orbis Averroes fassus est) nunquam Aristotelis intentio fuit asserere, quod cœlum esset a prima causa solum per dependentiam et conservationem, et non etiam per realem productionem. Idcirco, quod aliqui dicunt Aristotelem id sensisse, deviant valde. Insuper ipsam quoque primam materiam docuit Plato fluxisse ab ente primo, affirmans omnem pluralitatem ac multitudinem processisse ab uno. Quod Proclus quoque, Platonis discipulus, in Elementatione sua theologica exprimens: Extremum (inquit) entium, id est materia, simplicissimum est sicut et primum, quia a solo primo processit; et denuo: Materia quidem subjectum exsistens omnium, ex omnium causa processit. Verum qualiter ista stent cum his quæ libro secundo inducit Magister, ex verbis Ambrosii affirmantis quod Plato posuit tria increata, videlicet opificem Deum, exemplar, materiam, in collectis super secundum Sententiarum est introductum.12

Footnotes

  1. Cf. t. XXI. p. 89 D et s. ↩

  2. dist. 1 A. ↩

Chapter 88 of 106