Propositio 87
Totum universum a prima causa productum est et profluxit emanatione intellectuali, liberali ac libera, non emanatione naturali aut emicatione essentiali ac necessaria.
Quod est, quoniam primo ac summo agenti convenit nobilissimo modo operari ac facere: quod est operari sapienter per intellectum, juxta præconceptam operis rationem, quemadmodum in libro Fontis vitæ deprompsit Avicebron. Unde in primo Timæi disseruit philosophorum decor et flos Plato, quod Dei voluntas sit omnium prima causa, et quod voluntate cuncta effecit. Avicenna quoque et Algazel processionem rerum a primo principio comparaverunt productioni artificiatorum ab artifice.
Verumtamen multi præcipuorum philosophorum imaginati sunt, Deum suam bonitatem communicasse creatis necessitate quadam naturæ, non libere, ita quod non potuit eam ipsis non communicasse, nec aliter fecisse quam fecit: non quod vi aut coactione impulsus fuerit ad creandum, sed quod ex superabundanti ac liberalissima sua bonitate nequiverit se continere: siquidem ejus voluntas necessario voluit quod intellectus et sapientia ejus censuit et dictavit melius, decentius ac convenientius esse, videlicet suam bonitatem diffundere ac mundum producere, sicut et fecit. Denique, quum ipse sit naturaliter bonus, naturaliter vult bona, nec potest ea non velle, nec decuit eum differre.
Ista fuit philosophorum prudentia, et ut apparet, Aristotelis quoque intentio, asserentis quod unum et idem eodem modo se habens facit idem, atque quod ab uno simplici invariabilique agente non procedit immediate nisi unum. Hinc opinati sunt mundum ab æterno fuisse. Verum in his deviasse noscuntur. Quamvis enim agens naturale eodem modo se habens, sit determinatum ad unum; attamen agens intellectuale sapientissime operans, liberum est ad utrumque. Quumque Deus essentialiter sapiens sit et sapientia ipsa ac summa libertas, universa et singula uno intuitu comprehendens, ac simul, non successive, æternaliter noscens ac intellectualiter operans; ideo convenit ei plura simul producere libere prout vult, quemadmodum ea simul agnoscit, nec aliquid necessario vult, nisi propriam bonitatem, quæ est sibi ratio volendi diligendique alia, quæ nec bona sunt ex se, nec aliter nisi quoniam Deus voluit ea esse ac suam bonitatem participare. Sicque voluit ea, non quasi bona ex se; sed quia voluit ea, ideo bona sunt. Quod non attenderunt prætacti philosophi.
Chapter 89 of 106