Skip to the text

Propositio 88

Prima causa in sapientia sua æterna instituit ordinem universi, et per se ipsam primo ac immediate exsecuta est et digessit eum in creaturis.

Quod est, quoniam ordo universi est quid optimum in eodem: idcirco a summo bono directe et effective profluxit. Rursus, sapientis est ordinare et cuncta ordinate peragere. Iterum, essentialis rerum ordo, et nexus ac colligatio universi, immediate consequitur naturas ac species rerum habentes se instar numerorum. Naturas autem et species entium instituere in se, ac constituere foris in rebus, solius est Dei. Ideo ipse per se immediate, nullo creato agente concausante, condidit mundum, id est universas intelligentias ac orbes cœlestes, et elementa ac rerum naturas, hoc est prima individua specierum.

Verum circa hoc etiam majores philosophi graviter erraverunt, opinantes a simplicissimo et invariabili Deo prorsus uniformiter se habente, non profluxisse per creationem immediate nisi summam ac primam intelligentiam, atque ab illa secundam intelligentiam esse creatam. Itaque Avicenna nono Metaphysicæ suæ: In prima (inquit) intelligentia, eo ipso quo a primo agente creata est, necessario cœpit esse ac fuit possibilitas seu potentialitas quædam. Hinc intelligentia illa intellexit mox tria, videlicet, causam primam, et propriam actualitatem, propriam quoque potentialitatem. In quantum intellexit primam causam, processit ab ea intelligentia secunda; in quantum vero intellexit propriam actualitatem, produxit primam animam nobilem, quæ est anima primi mobilis cœli; in quantum autem intellexit propriam potentialitatem, creavit corpus cœli illius. Conformiter intelligentia secunda creavit tertiam, et secundam animam nobilem, ac corpus orbis ejus; et ita deinceps usque ad decimam et ultimam intelligentiam: a qua dixerunt creari animas rationales et elementa, inferioresque formas de potentia educi materiæ. Itaque isti philosophi asserebant, quod prima intelligentia, prout se intelligit conditam a summo Deo, quem cernit præ ceteris clare, irradiatur et impletur lumine tanto, tam exuberanter, quod emicat a se et producit splendorem quemdam, qui est intelligentia secunda; intelligens demum suam potentialitatem, ejicit quasi umbram a se, puta corpus cœli superioris. Verum ista positio non solum erronea est, sed item hæretica, quum solus Deus creator sit, nec creare conveniat finitæ potentiæ; jamque ostensum sit, quod sicut omnipotens Deus plura, imo et omnia, simul practice intuetur, sic potest et eadem simul efficere: quia nec minor est ejus potentia in exsequendo et operando, quam sapientia sua in intelligendo ac disponendo.

Chapter 90 of 106