Skip to the text

Propositio 89

Non videtur creaturæ repugnare ab æterno esse creatam, absolute loquendo; quamvis ex suppositione ei repugnet, quia de facto sic est quod omnia simul cum tempore, non ab æterno producta sunt.

Quod est, quia istud non implicat, neque impossibile Deo est, nec creaturæ repugnat directe. Non enim de ratione effectus est hic aut nunc, nec oportet causam duratione præcedere suum effectum, quum videamus ignem eodem instanti quo generatur, lucere et splendorem emittere, ac calorem imprimere. Denique, si sol ab æterno fuisset, radius quoque ipsius æternaliter exstitisset. Nec Deus omnipotens impotentior fuit ab æterno ad creandum sine temporali exordio, quam sol ad sui radii diffusionem. Denique Augustinus in multis locis id protestatur, ponendo exempla de pede atque vestigio, si pes ab æterno stetisset in pulvere; de sole ac radio; de virgulto et umbra ejus in aqua. Naturalis quippe effectus coævus est aut esse potest suæ causæ. Rursus, sicut non implicat, hunc lapidem tota hac die fuisse, et tamen in primo instanti hujus diei esse creatum; ita nec implicat, creaturam ab æterno fuisse, et tamen in primo instanti exsistentiæ suæ conditam esse. Istud quoque Plato et Aristoteles cum suis sequacibus concesserunt. Sufficit quippe ad rationem creationis, aliquid vere esse productum ex nihilo, ita quod non esse præcessit ipsius esse prioritate originis et naturæ; nec exigit ratio, quod præcesserit tempore. Verumtamen, etiam quidam magni doctores tenent hujus oppositum, ut Alexander, Albertus, Henricus, et alii multi. Aliqui vero dicunt, quod non in rebus permanentis sed successivæ naturæ istud repugnet: ad quod fortia habent motiva. Imo rationes dicentium non esse possibile creaturam ab æterno fuisse, non minus sunt fortes rationibus philosophorum qui mundi æternitatem ponebant; quamvis nec illæ nec istæ videantur demonstrativæ.

DE UNO, VERO ET BONO

Chapter 91 of 106