Skip to the text

Propositio 90

Multipliciter dicitur aliquid unum.

Quod est, quoniam unum est transcendens, quemadmodum ens. Idcirco diversis diversimode convenit, primo autem et maxime illi quod in se subsistens, nulla in se includit quæ ab invicem realiter distinguantur, imo nec aliquid habet in se quod ab ipso realiter sit distinctum. Sicque solum ens primum est unum ac simplex, quod substantialiter est id quod habet, puta sua potentia, sua justitia ac sapientia sua, et ita de universis attributis et perfectionibus ejus. Unumquodque etiam horum realiter idem est cum quolibet alio attributo: etenim sua sapientia est sua justitia, sua clementia, sua potestas. Porro istud nulli competit creaturæ: quia nec intelligentiæ, in qua necessario realiter differunt esse et agere, essentia et sapientia, sapientia quoque et justitia, et consimilia multa, ut intelligere, velle, gaudere, substantia, beatitudo, intentio. Quomodo ergo verificatur quod præfati Peripatetici asserebant, a prima simplici et invariabili causa non procedere immediate nisi unum simplex, quum in prima intelligentia tanta inveniatur diversitas, tanta conjunctio, præsertim secundum Avicennam et suos, dicentes esse et essentiam in intelligentiis realiter condistingui? Nec dubium quin prima causa intelligentiis concreavit omnem quam habent perfectionem, et diversitatem sapientiæ et virtutum, ac simul in eis produxit essentiam exsistentiamque earum. Verumtamen post primam causam major unitas in intelligentiis perhibetur: in quibus non est essentialium partium, puta materiæ ac formæ, distinctio, quum sint in se subsistentes ac simplices formæ; neque realis diversitas inter quod est et quo est, seu inter esse et essentiam, juxta probabiliorem (ni fallor) opinionem; nec tanta sicut in ceteris differentia ac multiplicitas potentiarum atque habituum, ac operationum, tam immanentium quam extra transeuntium.

Denique post unum numero, dicitur unum specie. Et in quibus sunt tot species quot individua, loquendo de speciebus specialissimis, non sunt plura actualiter unum specie, quamvis species illa abstracte considerata dicatur (quantum in se est) communicabilis multis. Tertium est unum genere. Sicque plures intelligentiæ unum sunt, sive solo numero sive et specie distinguantur: quia sub genere hoc quod est substantia incorporea, continentur, imo et sub genere proximiori, quamvis illud nos lateat. Quartum est unum analogia, prout substantia et accidens appellantur unum in ente. Quintum est unum aggregatione, sicut exercitus.

Quod autem affirmat Boetius, Omne quod est, ideo est quoniam unum numero est, accipi potest de omni exsistentialiter ente: quoniam esse exsistentiæ, suppositorum est aut singularium. Insuper, sicut quædam est simplicitas perfectionis, qua Deus et intelligentiæ simplices nominantur per exclusionem potentialitatis aut materiæ: quædam vero est simplicitas imperfectionis per exclusionem actualitatis et formæ, qua materia prima et elementa dicuntur simplicia, quibus perfectiora sunt mixta: sic duplex est unitas. Nam et elementa et materia magis sunt unum unitate imperfectionis, quam mixta. Certum est ergo, quod omne unum creatum subsistens, sit unum et non unum, hoc est, aliqualiter unum, et aliquo modo non unum, puta non pure et omnifarie unum, sed unum et item unitum, id est ex pluribus constans, aut plura in se habens et continens. Hinc Proclus disseruit: Omne unitum alterum est a per se uno. Et rursus: Omne quod fit unum, participatione unius fit unum; secundum autem quod sustinet participationem unius, unum est. Itemque: Omne quod participat unum, et unum est et non unum.

Chapter 92 of 106