Propositio 91
Verum et veritas variis modis dicuntur, ac multipliciter rebus conveniunt.
Quod est, quoniam quædam est veritas rei, quæ est ipsa natura seu entitas ejus; quædam est veritas propositionis, quæ est in propositione tanquam in signo, in intellectu autem ut in subjecto. Unde dixit Philosophus: Bonum et malum sunt in rebus; verum et falsum, in intellectu. Hinc veritas ista describitur, quod sit adæquatio seu conformatio intellectus ad rem intellectam.
Denique est veritas creata, et veritas increata. Et sicut ab uno vultu in diversis speculis plures refulgent, resultant ac repræsentantur similitudines; ita ab una æterna increataque veritate derivantur, imprimuntur ac fulgent variæ veritates in creaturis ac rerum naturis. Quemadmodum etiam in eodem speculo multæ apparent similitudines diversarum facierum inspicientium illud; sic omnium creaturarum veritates in divina refulgent essentia tanquam in superlucidissimo speculo: quæ veritates in mente divina sunt ideæ et exemplares rationes creaturarum. De quibus in secundo Timæi disseruit Plato: Deus ut mens cujus visus contemplatioque intellectus, idearum genera contemplatur in intelligibili mundo.
Amplius, veritas dividi consuevit in veritatem vitæ, veritatem doctrinæ, et veritatem justitiæ. Veritas vitæ est conversatio legibus atque præceptis divinis regulata ac conformata, rectæque rationi ac virtutibus consona. Veritas vero doctrinæ est ipsa instructio falsitatibus atque erroribus carens. Veritas demum justitiæ est æquitas ipsa a fictione duplicitateque aliena, seu vera justitia, nec nimum rigorosa, nec nimis laxa. De his in Elementatione theologica seu Compendio theologiæ aptior locus est disserendi. Est etiam veritas quæ dicitur virtus moralis, per quam quis in verbis et factis se habet sinceriter, prout intus intendit.
At vero veritati rei, quæ essentialiter veritas est, puta veritati increatæ, opponitur vanitas quædam, omni rei creatæ communis, quæ est defectibilitas a vero, pleno et incommutabili esse. Unde Salomon loquitur: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.1 Hæc vanitas appellatur interdum labilitas creaturæ, quia de se labilis vertibilisque consistit in nihil, sicut ex nihilo est creata, nisi desuper conservaretur.
Postremo, veritas adhuc dupliciter sumitur. Primo, prout falsitati opponitur. Secundo, prout opponitur permixtioni: juxta quem modum dicimus verum aurum, cui nihil metalli alterius est admixtum. Sicque soli convenit Deo, cui nihil de non esse, nihil privationis, nil potentialitatis, nil diversitatis aut extraneitatis admixtum est. Essentiæ quoque seu naturæ rei, veritas duplici ratione adscribitur. Primo, quia per eam res ipsa ostendit se sicut est, quantum est de se, quamvis hoc nullus consideret. Sicque veritas est ratio per quam ens est ipsius intellectus objectum: quoniam nisi res nata esset ostendere quod est, non posset intelligi. Verumtamen ratio illa non est primo intellecta, sed res absolute. Secundo, in quantum res per suam essentiam conformatur conceptioni intellectus divini, et rationi suæ exemplari atque ideæ quam habet in ea. Hinc loquitur Avicenna: Veritas rei est proprietas sui esse, quod stabilitum est ei.
Footnotes
-
Eccle. 1, 2. ↩
Chapter 93 of 106