Propositio 92
Bonum cum ente convertitur; sed sicut verum superaddit enti comparationem seu ordinem ad intellectum, sic bonum superaddit enti comparationem et habitudinem ad affectum seu voluntatem.
Quod est, quoniam ens absolutius sumitur quam convertibilia ejus: hæc namque proprietatem aliquam enti superaddunt, et hoc, in ratione seu intellectu considerantis; nil autem reale in ipsa re, in qua nihilo minus proprietates istæ ac variæ considerationes fundantur. Res namque creata non præcise sortitur a Deo esse simpliciter dictum, sed et conforme suo exemplari in Creatore, ac appetibile voluntati, imo et creanti, qui diligit cuncta quæ fecit, in quantum sunt bona.1 Itaque solus Deus est ens substantialiter bonum, et ipse est naturaliter infiniteque bonus, ac bonitas separata, exemplaris, fontana, quomodolibet et omniformiter bona, cujus respectu alia sunt quasi non bona. Porro aliud est bonum, creatum, certo genere ac specie limitatum, quod dividi potest sicut et ens; et quanto quid plus habet de entitate, tanto plus habet de substantiali hac bonitate participata. Alia est bonitas, accidentalis, ut pulchritudo conveniensque complexio, acumen ingenii, præsertim naturalis dispositio et inclinatio ad profectum scientiæ ac virtutum: unde nonnulli bonæ ac egregiæ indolis nuncupantur. Alia demum ac major est bonitas, spiritualis, mentalis, interior, intellectualium habituum acquisitarum naturaliumque virtutum et actuum earumdem: ex quibus nonnulli quoque gentiles boni et virtuosi vocati sunt, imo et quidam eorum leguntur fuisse viri heroici, ut de Platone asserit Augustinus, et de Socrate et Hectore Aristoteles protestatur. Insuper alia est altior bonitas gratiæ ac infusarum virtutum; altissima autem est bonitas gloriæ. De quibus in sequenti editione Deo præstante tractabitur.
Præterea nullum est ens essentialiter malum, imo (ut probavit Philosophus) si tale quid esset, destrueret semetipsum: idcirco nequaquam ponendum est summum malum tanquam ens positivum ac natura totaliter mala. Imo unum solum est purum, perfectum, infinitum et incomparabile bonum, a quo quidquid entitatis, quidquid bonitatis in aliis est, derivatur: juxta illud Procli Platonici, Omnia qualitercumque participantia bono, præcedit quod apprime bonum, et quod nihil aliud est quam bonum. Cetera quippe aliquid defectibilitatis, potentialitatis et vanitatis habent admixtum, juxta sensum prætactum. Idcirco, juxta Boetium, non sunt quomodolibet ac omniformiter bona, id est secundum omnem respectum: quia nec comparatione boni infiniti, nec respectu originis suæ ex qua, utpote nihili, neque in quantum defectibilitati, vanitati et labilitati in nihil admixta.
At vero divinus Dionysius perhibet etiam pulchrum converti cum ente.2 Siquidem in omni creato, perfectio ipsa specifica quædam est pulchritudo.
Hæc vero in Elementatione theologica sunt plenius reseranda.
Footnotes
Chapter 94 of 106