Propositio 93
Omne creatum, in quantum procedens a Deo in ratione triplicis causæ, sortitur unitatem, veritatem ac bonitatem.
Quod est, quia in quantum emanat a Deo accepto in ratione causæ efficientis, habet unitatem, qua indivisum est a se ac divisum ab aliis, habens proprium esse, prout est terminus productionis realis, puta creationis a Deo immediate aut mediate. Porro, prout fluxit a Deo sub ratione causæ formalis seu exemplaris, sortitum est veritatem, qua suo increato exemplari (ut patuit) conformatur, conformatione qualiscumque imitationis, non similitudinis naturalis. Postremo, secundum quod processit a Deo in ratione causæ finalis, adeptum est et participavit bonitatem, et ordinatur ad summum bonum ac ultimum finem.1 Sic quoque factum est in pondere, id est in inclinatione ad congruum finem; sed ut factum est a Creatore per modum causæ efficientis, constitutum est in mensura, id est in determinato gradu ac or-dine suæ speciei ac generis; atque ut prodiit a Creatore in genere causæ exemplaris, factum est in numero essentialium partium quibus constat, seu actus et potentiæ, aut quod est et quo est: prout hæc in editione de Fonte lucis et semitis vitæ, et in opusculo de Venustate mundi ac pulchritudine Dei, diffusius sunt expressa.
DE VIRTUTIBUS
Footnotes
-
Sap. xi, 21. ↩
Chapter 95 of 106