Propositio 94
Solus Deus est essentialiter sanctus et virtuosus, ac impeccabilis ex natura: hinc res rationales et intellectuales indigent superadditis eis scientiis atque virtutibus.
Quod est, quoniam Deus est ens simpliciter primum, simplicissimum, in se et per se, omnimode omniformiterque perfectum, non ordinatum ad aliud. Idcirco non convenit ei nec indiget perfici per aliquid superadditum ei, neque per actum aut habitum ab eo distinctum: imo sua essentia est sua sapientia atque scientia, suaque virtus ac sanctitas; nec diversificantur in eo bonitas naturæ bonitasque virtutis. Nec potest errare, deficere aut peccare, quum error, defectus seu culpa contingat per recessum ab ultimo fine, qui est ipsemet Deus, qui a se ipso recedere nequit aut elongari. Creaturis vero rationalibus ex sua natura peccabilitas inest et convenit, eo ipso quo creaturæ sunt, puta factæ ex nihilo: idcirco ex se ipsis habent vanitatem conjunctam, atque ad culpam proclives sunt sibi ipsis relictæ. Nec earum esse est perfectum in se, imo habitibus actibusque scientiarum ac virtutum perfici egent, potissime supernaturalibus donis gratiæ gratum facientis, virtutibusque infusis, sicut patebit.
Chapter 96 of 106