Skip to the text

Propositio 95

Quemadmodum natura humana compositior est quam natura angelica, sic homo pluribus eget virtutibus quam angelus.

Quod est, quia (ut dictum est) homo cum omni creatura aliquid habet commune, et ex carne mortali et anima rationali est constitutus, appetitum habens sensitivum ac intellectivum.1 Anima quoque rationalis in sua natura valde est defectuosa et imperfecta, ita se habens in universitate ac ordine intellectualium naturarum sicut materia prima in ordine entium, quum intellectus animæ in sui exordio sit tanquam tabula rasa. Caro item spiritui est rebellis, et sensualitas rationi. Sed et ratio ad errores exstat proclivis, nec minus prona est ad peccata voluntas. Porro angelus simplicis est naturæ, scientias et virtutes sibi possidens concreatas. Itaque quo homo in se ipso indigentior imperfectiorque consistit, et a Creatore suo distantior (dissimilitudine tantum, non loco), eo pluribus eget auxiliis ad hoc quod suo Creatori jungatur ac beatificetur in ipso; et pluribus ac difficilioribus motibus et actibus ad ipsum pertingit, vitiis reluctatur, perfectionem sortitur. Hæc autem auxilia, instrumenta ac media, sunt exercitia bona, scientiæ ac virtutes, et assidui actus earum.

Footnotes

  1. propos. xiii. ↩

Chapter 97 of 106