Skip to the text

Propositio 96

Virtutum quædam sunt intellectuales, quædam morales, quædam divinæ, theologicæ quoque nonnullæ, et aliquæ cardinales.

Quod est, quoniam intellectus et voluntas sunt virtutum subjecta, et appetitus sensitivus uterque, ut aliqui dicunt: quoniam in eodem subjecto sunt virtus et vitium sibi contrarium. Verumtamen, quum virtutes sint spirituales qualitates, apparet aliis, quod in appetitu sensitivo, qui est virtus organica, et cujus subjectum est materiale, esse non valeant subjective atque realiter, sed per impressionem ac redundantiam solum a parte intellectiva in sensitivam. Virtutes itaque morales quæ directe circa passionum refrenationem ac rectificationem versantur, in sensitivo sunt appetitu, sive per inhæsionem, sive per impressionem. Prudentia autem in intellectu est practico; similiter ars. Sapientia vero et scientia, et intellectus qui est habitus principiorum primorum, in speculativo sunt intellectu. Sunt quippe quinque hi habitus intellectuales: qui et virtutes intellectuales aliquando nominantur, large sumpto virtutis vocabulo. Proprie namque scientia, ars et intellectus præfato modo acceptus, virtutes non sunt, quia ab eis non dicimur virtuosi: imo virtus et scientia ab invicem distinguuntur, ac mutuo se perficiunt ac decorant, ita quod scientia sine virtute appellatur informis. Porro virtutum moralium quatuor principales dictæ sunt cardinales, ut temperantia, fortitudo, prudentia atque justitia. Virtutes autem divinæ dicuntur heroicæ ac perfectæ, seu illæ quæ immediate circa divina versantur. Platonici demum, præsertim Plotinus, qui (ut in libro de Civitate Dei asserit S. Augustinus) melius intellexit Platonem, et Macrobius, distinxerunt virtutes in virtutes purgatorias, politicas, animique purgati, et exemplares.

Ista hic breviter satis sit tetigisse: de quibus in Elementatione theologica diffusius est tractandum.

Chapter 98 of 106