Skip to the text

Propositio 97

Virtutes morales in genere dicuntur esse duodecim.

Quod est, quoniam istæ virtutes circa sensibilia versantur objecta, circa quæ refrenant ac ordinant appetitum sensitivum tam concupiscibilem quam irascibilem, ne circa illa inordinate et immoderate afficiatur; aut sunt directrices in hujusmodi actibus moderandis, ut prudentia et species ejus; aut circa operationes humanas versantur, sicut justitia. Denique harum virtutum numerus et sufficientia uno modo sumuntur ex parte subjecti: quia prudentia in ratione consistit; justitia, in voluntate. Aliæ decem in appetitu sunt sensitivo, aut essentialiter, aut per quamdam impressionem. Quæ virtutes tendunt et ordinantur in bonum rationis, quoniam moderativæ sunt passionum, atque custodiunt bonum rationis, vitia removendo. Hinc, prout ex diversis objectis surgunt diversæ passiones, aut ex eodem objecto diversimode apprehenso, accipiuntur diversæ virtutes morales, secundum quod in passionibus istis aliud et aliud medium invenitur secundum ordinem et judicium rationis.

At vero passiones surgunt et oriuntur vel ex bono sensibili, aut ex malo hujusmodi. Si ita, aut ergo ex bono aut malo sensibili simpliciter dicto, aut ex bono seu malo tali ut arduo: et si ex hujuscemodi malo, aut ergo ex malo tali ut futuro, aut præsenti. Si futuro, sic generantur in nobis duæ passiones, quæ sunt timor et audacia: timor, dum a malo refugimus; audacia, dum illud aggredimur. Quæ duæ passiones in irascibili collocantur. Inter quas virtus moralis media ponitur fortitudo, quæ est medietas inter illas, potissime in periculis belli ac mortis. Si autem passiones nascuntur ex malo præsenti nobis aut nostris illato, oritur ira, appetiturque vindicta: a qua ira si decidat homo, generatur timiditas. Inter quas passiones mediat mititas, et ipsas refrenat; estque in irascibili sicut et hæ passiones.

Si demum passiones nascantur ex bono sensibili simpliciter sumpto, est distinguendum, secundum quod triplex est hujusmodi bonum, puta delectabile, et utile, ac honestum. Si ergo oriatur passio ex bono delectabili præsenti, vocatur delectatio : quæ est in concupiscibili, sicut et virtus eam reprimens, quæ temperantia nuncupatur. Delectatio tamen ista est duplex, secundum quod duplex est delectabile tale, videlicet secundum tactum, aliud penes gustum. Delectationem tactus frenat castitas, aliam vero sobrietas. Si autem passio producatur ex bono hujusmodi ut futuro, vocatur concupiscentia : quam et castitas habet reprimere. Porro si passio generetur ex bono utili, nominatur cupido : quamvis cupido potius dicat vitium in hac re excessivum, quam solum naturalem affectionem. Circa hujusmodi autem passionis refrenationem ponitur duplex virtus moralis, quoniam bonum utile duplex est, puta mediocre seu commune, et arduum. Circa mediocre est liberalitas; circa arduum, magnificentia. Estque liberalitas in concupiscibili; magnificentia, in irascibili. Si demum passio surgat ex bono honesto, vocari potest honogliscentia. Circa cujus reformationem duplex est virtus moralis : una circa mediocres honores, quæ honoris amativa vocatur, atque in concupiscibili ponitur; alia circa magnos honores, quæ magnanimitas nuncupatur, et ab immoderato illorum restringit affectu, et in irascibili collocatur. Insuper quoddam est bonum sensibile hominis per respectum ad alios, prout communicamus cum proximis in verbis aut factis. Quantum ad communicationem in verbis, ponitur virtus moralis quæ dicitur veritas, per quam recte se in suis habet sermonibus, ut nec jactator sit neque fictus. Communicatio vero in actibus, aut consistit in ludicris : circa quæ eutrapelia versatur, quæ in talibus medium tenet; aut in aliis quotidianis operibus : circa quæ affabilitas locum sortitur, ut nec nimis blandus sit homo, nec dyscolus.

Hæc superficialiter magis quam magistraliter dicta sint : de quibus in speciali opusculo de Passionibus animæ plenius scripsi.

Chapter 99 of 106