Propositio 98
Moralibus virtutibus indiget homo in primis.
Quod est, quia virtutes morales dicuntur, per quas passiones sensitivi appetitus refrenantur, moderantur, laudabilesque redduntur. Ipsa quoque prudentia, cujus directione et discretione hoc fit, virtus vocatur moralis. Appetitus quippe ex se cæcus est, indigens regi et rectificari lumine rationis, ne impetu suo feratur et ruat præcipitando se ipsum. Ratio igitur per prudentiam informata, qualiter gubernandus sit appetitus inferior sensitivus tanquam servus, ut rationi obtemperet, in ipsum imprimit appetitum sensitivum, reprimens immoderatos motus ac impetus ejus, et assuefaciens ipsum ad appetendum moderate sua objecta, et ad prosequendum ac tendendum in ea secundum rectæ rationis censuram. In hoc namque consistit regula et mensura refrenationis et rectificationis sensitivi appetitus, ut afficiatur et moveatur ad sensibilia sua objecta, et eadem prosequatur aut fugiat, secundum quod expedit rationi et appetitui intellectivo ad proficiendum in sapientia, scientia atque virtutibus, ad beatitudinem obtinendam. Quod si aliter ad sensibilia, delectabilia, utilia aut honesta, afficiatur aut tendat, inordinate se habet, peccat et bestialiter agitatur, nisi forsitan modicus sit excessus.
Chapter 100 of 106