Propositio 99
Triplex est modus et status vitæ humanæ.
Quod est, quoniam homo est quasi horizon et medium universi. Quum enim ex sensuali et intellectuali constet natura, per partem sensitivam, hoc est per vires sensitivas, cognitivas ac appetitivas, atque per corruptibile corpus, communionem habet cum irrationalibus mortalibus creaturis, puta brutis. Porro per partem intellectivam, per rationem et liberam voluntatem immortalemque animam summi Dei similitudine insignitam, convenientiam quamdam cum Deo et intelligentiis est sortitus. Attamen per rationalem naturam in propria specie collocatur, secundum quod per naturale lumen et vim rationis discursivus est, a notis ad ignotorum cognitionem progrediens, scientiamque acquirens tam ex aliorum instructione quam propria inventione, præcipue tamen, in exordio usus rationis suæ, ex aliorum doctrina: quorum etiam multiplici adminiculo indiget, potissime in infantia, pueritia et adolescentia, imo et frequenter deinceps, usque in vitæ finem. Hinc homo est naturaliter animal sociale, civile.
Juxta hæc distinguitur triplex genus vitæ humanæ, videlicet: bestiale, civile, divinum. Nempe, si homo passionum impetum insequatur, concupiscentiis acquiescens, et delectationibus sensualitatis intentus, nec irrationabiles motus refrenans, vitam ducit brutalem, vilem et fœdam, bestiis vilior, imo decies millies omni bruto deterior. Quemadmodum enim homo ratione regulatus atque virtutibus ordinatus ac decoratus, est animal optimum; ita si ratione dejecta, vitiis passionibusque deserviat, est animal pessimum. Interim, si per rationem renitatur peccatis, et passionibus dominetur, aut saltem dominari incipiat, ac inter homines legaliter, pacifice, socialiter, juste et laudabiliter conversetur, vitam ducit civilem. Si autem toto conatu intellectualibus vacet, divina sectetur, cœlestia ac æternalia contempletur, virtutes in termino perfectionis adeptus et vir heroicus jam effectus, vitam gerit divinam, contemplativam: ob quam ducendam etiam quidam philosophi in solitudine degere elegerunt.
Chapter 101 of 106