Propositio 100
Homo tripliciter consideratur, et secundum hoc triplici eget prudentia.
Quod est, quoniam homo primo consideratur ut est quædam particularis persona; sicque indiget virtutibus decorari moralibus, quibus perficiatur circa se ipsum ad bene regendum sui ipsius personam, et eget prudentia ethica: de qua et prætactis virtutibus tractat in libro Ethicorum Philosophus. Secundo consideratur homo ut caput, rector et dominus domus, seu paterfamilias; et sic œconomica eget prudentia, quæ docet efficaciter gubernare propriam domum atque familiam: de qua prudentia in libro Œconomicorum tractatur. Tertio homo consideratur ut rector communitatis; et taliter sumptus prudentia eget politica, quæ communitatem regere edocet: de qua in libro Politicorum fit mentio.
Chapter 102 of 106