Propositio 101
Anima prudens, sapiens, virtuosa, est sicut regnum bene dispositum, regio pulchra, et quoddam universum: propter quod homo minor mundus vocatur.
Quod est, quoniam sicut in toto mundo est unus rector supremus, ceteris omnibus præsidens, ita in anima rationali est ratio vis suprema, ceteris viribus dominans: cui dum ceteræ vires recte obediunt, ipsa anima est totum potestativum laudabiliter ordinatum, in quo diversæ sunt vires et actiones tanquam gentes rite dispositæ. Hinc, sicut in regno ac civitate est pax, dum cuncti inferiores superiori suo congrue parent; ita in anima, dum vires vegetativæ ac sensitivæ per rationem vere prudentem ac sapientem, quantum possibile est, efficaciter gubernantur. Quamvis enim objectis suis sibi præsentatis, et applicatæ suis materiis, non queant non operari; ratio tamen eas potest suis objectis atque materiis applicare, et inde retrahere. Præterea, sicut in universo sunt, regio cœlestis superior, in qua jugiter quies est; ac regio elementaris inferior, in qua meteoricæ impressiones sunt variæ, inquietudo, tempestas, tumultus: ita in anima rationali est portio intellectiva quasi cœlestis: quæ dum prudentia, sapientia atque virtutibus regitur, quieta, clara ac stabilis perseverat; quanquam in parte sensitiva, tanquam in elementorum regione, variæ permutationes ac passionum strepitus oriantur, quæ partem intellectivam nequeunt perturbare. Insuper, sicut in universo sunt substantiæ intellectuales et irrationales, ita in anima sunt vires rationales et irrationales, imo et quædam se medio modo habentes, quæ rationem participant, et aliquo modo ei obediunt: propter quod vitiorum et virtutum subjecta dicuntur, ut de appetitu patuit sensitivo.1
Itaque anima prudens, sapiens, virtutibus perornata, prænobilis valdeque splendida ac deiformis est creatura; quæ autem vitiis servit, passionibus vincitur, deordinata consistit, omni bruto est vilior, omni monstro deformior, omni cadavere abominabilior atque fœtidior. Ideo usque ad sanguinem oportet concupiscentiis reluctari, tentationibus vitiisque reniti, ac semper studere virtutibus: quod qui non facit, nequaquam condignus est philosophus nuncupari, ut in Phædone disseruit Plato. Ubi et contestatur: Revera philosophantes morti se præparant; non est philosophi circa voluptates escarum et potuum ac venereorum versari. Vir in philosophia ducens vitam, confidit quum mori debeat, maximis se fruiturum bonis. Anima philosophi vestimentorum contemnit ornatum, et ea quæ corporis sunt; ipsumque inhonorat ac despicit corpus, ac fugit præcipue ab eodem, et pura intelligentia fruens, speculatur unumquodque sincere.
Footnotes
-
propos. xcvi. ↩
Chapter 103 of 106