Skip to the text

Propositio 102

Finis virtutum est felicitas, quam homo in omnibus debet præcognoscere, intendere ac summe appetere.

Quod est, quia virtutes ad beatitudinem ordinantur, et ipsa felicitas est operatio optima virtutis dignissimæ. Hinc de duplici hominis felicitate philosophi sunt locuti, puta: de felicitate politica vitæ præsentis, in actu perfectæ prudentiæ constituta. Quæ est valde imperfecta felicitas, et admodum brevis ac inquieta, curis et distractionibus plena, attamen bono communi deserviens, sicque hominem præsidentem assimilans Deo omnipotenti omne sæculum gubernanti ac bonitatibus adimplenti: hinc causalitas ac providentia, communicatio quoque bonorum desuper concessorum, sunt proprietates divinæ. Alia est beatitudo, major et verior, ac magis continua, quæ (ut decimo dicitur Ethicorum) est speculatio optimi speculabilis, quod est primum ens, veritas summa, incomparabile superdignissimumque objectum: speculatio, inquam, non informis, nuda, insipida, algens; sed formata, undecumque perfecta, id est omni virtutum perfectione constipata, ornata, dulcis, amorosa, præfervida. Nempe, si vera prudentia sine ceteris virtutibus non habetur, quanto minus sapientia ista, cujus actus est ista felicitas, quæ et in vita hac aliqualiter obtinetur, inchoatur et prægustatur, atque in regione cœlesti perpetue possidetur?

Ipsa ergo est finis totius philosophicæ exercitationis ac studii, fructus et præmium virtuosorum laborum, bonum finale, quod in cunctis intendere et optare debemus, ac ejus amore a vitiorum spurcitiis abstinere, virtutum splendore fulgere, peccatis et passionibus jugiter dominari. Etenim, ut in secundo Timæi clarissimum illud jubar philosophorum Plato disseruit, victricibus animabus ad stellarum contubernium et mansiones sidereas patet ascensus, acturis ibidem vitam deinceps beatam. In Phædone quoque et Menone ac libro de Prophetiis fatetur, quod anima recte philosophata et pure, hinc migrans, in genus et societatem scandit deorum; victæ vero et sordidæ descendunt in barathrum, disponente sic Deo deorum, qui pater et judex est omnium.

DE PASSIONIBUS

Chapter 104 of 106