Propositio 103
Passio proprie est motus seu affectio sensitivi appetitus: quæ in quantum est naturalis motio quædam, nec vituperabilis est neque laudabilis.
Quod est, quoniam propter ea quæ insunt nobis a natura, non laudamur nec vituperamur; peccatum quoque est recessus ab eo quod est secundum naturam. Verumtamen Stoici asserebant passiones has, animæ morbos, et vituperabiles esse ac malas: quia per passiones intelligebant irrationabiles motus atque inordinatas sensitivæ partis affectiones: unde et adjecerunt, quod non cadunt in sapientem. Et juxta hunc modum etiam quidam theologi de passionibus sunt locuti, præsertim qui in philosophia Platonicorum instructi fuerunt. Peripatetici vero dixerunt sicut in propositione hac dictum est. Verum horum dicta faciliter concordantur, quoniam nomine passionis diversimode usi sunt. Certum est autem, quod cibum et potum appetere, temporalia affectare, honorem a subditis requirere, contoralem amare, non sit malum in se, nec simpliciter virtuosum, sed tanquam indifferens: quod per rationis diligentiam laudabiliter fieri potest; et item immoderate, si rationis vigilantia desit.
Chapter 105 of 106