Skip to the text

Propositio 104

Nomina passionum multipliciter capiuntur.

Quod est, quoniam nomina passionum sunt hæc: amor, concupiscentia, spes, delectatio, ira, timor, tristitia, timiditas, cupido, etc.; de quibus constat quod variis modis sumantur. Amor namque interdum pro caritate seu intellectuali amore suscipitur, unde et philosophia amor sapientiæ appellatur; quandoque vero pro inordinato affectu, juxta illud: Amor et odium pervertunt judicium; aliquando pro naturali complacentia boni sensualis præsentis, et ita est passio prima ac propria. Conformiter, spes communiter dicitur esse theologica virtus; nec ita est passio, sed prout designat tendentiam appetitus sensitivi in bonum sensibile nondum obtentum. Desiderium quoque seu concupiscentia duplex est, utpote sensitivum et intellectivum. Nam et in libro Sapientiæ fertur: Concupiscentia sapientiæ deducet ad regnum perpetuum; atque in libro Psalmorum : Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.1 Communiter tamen pro sensuali et inordinata affectione accipitur, juxta illud: Post concupiscentias tuas non eas. Et rursus: Concupiscentia subvertit cor tuum. Consimiliter, delectatio nonnunquam in bono accipi solet, dicente Philosopho : Philosophia mirabiles delectationes habet sibi admixtas; itemque: Signum virtutis est delectatio fiens in opere. Interdum in malo: ut quum vita bestialium hominum nominatur voluptuosa; et rursus: Temporale est quod delectat, æternum quod cruciat.

At vero ira frequentius in malo accipitur, et unum de peccatis mortalibus perhibetur; verum in quantum passio, dicit simplicem ultionis affectum, qui bonus consistere potest et malus, secundum quod vindicta inferri potest zelo justitiæ et prava commotione.23 Unde distinguitur ira in iram per zelum, et in iram per vitium.4 Præterea, timor est multiplex valde:5 est etenim timor naturalis, quo mortem horremus; timor sensualis, quo incommoda corporis nimis veremur; timor intellectualis, quo a summo bono et salubri perfectione elongari et separari metuimus. Hinc triplex timor distinguitur, puta servilis, initialis, et filialis. Tristitia quoque est multiplex, puta immoderata, sæcularis, absorbens, de amissione atque carentia boni terreni, carnalis, mundani. Unde et Salomon fassus est: Spiritus tristis exsiccat ossa.6 Et denuo: Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia nocet cordi. Unde in Ecclesiastico legitur: Tristitiam longe expelle a te, multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea.7 Alia est tristitia, bona et ordinata, præsertim de culpa et propria defectuositate ac elongatione a salute et gloria.

Hæc breviter hic tetigisse sufficiat: de quibus in prætacto tractatu de Passionibus animæ diffuse conscriptum est.

FINIS ELEMENTATIONIS PHILOSOPHICÆ.8

Footnotes

  1. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  2. Ibid. xiv, ↩

  3. Pror. xvii, ↩

  4. Eccl. xii, ↩

  5. Eccli. xviii, 30. ↩

  6. Prov. xvii, 22. ↩

  7. Eccli. xxx, 24, 25. ↩

  8. Eccli. xxv, 20. ↩

Chapter 106 of 106