Initium
ELEMENTATIO THEOLOGICA
REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI, PRINCIPI ET DOMINO, D. GEORGIO LUBUSIANÆ ET RATZBURGENSIS ECCLESIARUM EPISCOPO, JOANNES ROMBERCH A KYRSPE THEOLOGUS ET PRÆDICATOR, S. P.
INTER ceteros christianæ Religionis, utriusque (ecclesiastici nempe et sæcularis) status illustrissimos Principes et Dominos Ecclesiæ proceres, hanc inclytam Ubiorum urbem Coloniam Agrippinam, cum invictissimo Romanorum Imperatore semper augusto Carolo V, ac gloriosissimo Ferdinando ejus germano, Hungariæ tum et Bohemiæ, nunc quoque hic jam electo et in Aquensi oppido cum maxima gloria et triumpho coronato Romanorum Rege, ingressos, non sine animi delectatione plurima mihi obtigit, dignissime præsul, tecum apud Reverendum in Christo Patrem et Dominum D. Thomam Campegium episcopum Feltrensem, atque Dominum D. Joannem Fabrum episcopum Viennensem, meos præcipuos et singulares amicos et fautores (id quod tum coram re ipsa comprobasti), colloquium, ubi tuus adspectus et dulcis sermo, quo non nihil propensus videbare in rem meam, ac multum faveres homini hactenus facie ignoto, me profecto mirum in modum pellexere in tui observantiam et amorem. Postera autem die, calcar adjecit ultro currenti celeberrimus doctor Conradus Wimpina a Fagis, qui te adeo mihi commendavit de morum probitate et præclarissima vitæ sanctimonia simul ac multijuga eruditione, ut non modo perbeatos censuerim Lubusianæ ac Ratzburgensis Ecclesiarum populos, quibus tam doctus tamque vigilans pastor, cujus multiplices virtutes superent famam alioqui gloriosissimam, obtigisset, verum et Academiam illam nobilem Francofordiæ juxta Oderam haud immerito gloriari de tanto Principe, gubernatore, rectore et moderatore, privilegiorumque conservatore: qui ut fit omnium studiosorum fautor, amator et promotor, ita præcipue istuc conetur cum gratia Illustrissimi Principis et Domini D. Joachimi Marchionis Brandenburgensis, sacri Romani Imperii Archicamerarii et Electoris, etc., doctissimos arcessere viros, qui juventutem in bonis disciplinis instituant, et sacris doctrinis erudiant, enutriant et provehant, ad catholicæ fidei defensionem adversus hujus turbatissimi sæculi veritatis osores. Hinc (ni me mea fallat opinio) non tam vocabulo quam merito imitaris Moysen, imitaris et Aaronem, ut in tabernaculo Domini aut a Deo discas, aut populum doceas, quæ duo sunt episcoporum opera, ceu quam diligentissime tecum revolvas, tantam debere pontificis conversationem et eruditionem esse, ut omnes motus et gressus et universa ejus opera notabilia sint: nempe qui veritatem mente concipiat, et eam toto habitu resonet et ornatu, ut quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit populorum. Hæc olim scripsit Aurelius Augustinus episcopus Hipponensis, a quibus jam et tu Lubusianus et Ratzburgensis antistes, nec pilum quidem latum discedis: utpote qui multo studio et labore in illa tua Academia
Francofordiana (cujus nunc Cancellarius es) fundamentum videare posuisse, prælegendo cum laudabili omnium auditorum testimonio, sacros canones, et patrum sanctiones, instituta et decreta, quibus mores hominum rite institueres conformiter ad divinam legem: quo ordinationes et constitutiones (quas vocant humanas) tanquam illi conformes nec usquam repugnantes, ducere quam maxime debebunt. Nunc vero populo tuo pastor ab omnibus haberis perfectus, qui non te ipsum (quod Propheta pluribus exprobrat) pascas, sed gregem tibi commissum: ut non tam nomen honoris quam operis videaris sumpsisse, quin potius humeris tuis impositum ferre, quemadmodum barbatus ille Hieronymus faciundum putabat, ubi in epistola octogesima tertia super illud Pauli ad Timotheum, Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, dixisset: Opus, inquit, non dignitatem, labores, non delicias: opus per quod humilitate decrescat, non fastigio intumescat.
Audiens itaque te cum magna constantia vigilare super domesticas oves (quod Gregorius pernecessarium scribit in Capitulo Oportet, dist. 81), ne lupinis morsibus, id est diaboli stimulis, lanientur, ut duplici honore ob hujusmodi præsidentiam dignus mihi videare. Ne autem horum quidpiam non facile crederem, effecit tuæ propriæ manus ad me syngrapha per capellanum tuum missa, qua de vetustioribus auctorum approbatorum libris tibi comparandis sollicitabare. Et quoniam his didici amatorem te esse præcipuum sanæ doctrinæ, putabam officii mei esse te certiorem reddere, qui quorum libri in hac urbe chalcographorum typis procudantur: id quod tum Reverendus Pater et Dominus D. Thomas Campegius simul atque Tua Dominatio, in colloquiis a me sciscitabamini. Et ut interim taceam epistolas et orationes varias (cujusmodi est ornatissima illa funebris oratio per Reverendum Patrem et Dominum D. Joannem Fabrum, coram Carolo Magno et Principibus, in exsequiis Illustrissimæ Dominæ D. Margaretæ Archiducissæ Austriæ habita), et id genus alias: ex correctione nostra sub prælo sunt, præter opera præclarissima celeberrimi D. Conradi Wimpinæ, Commentaria D. Dionysii a Rickel Cartusiani (viri divino Spiritu afflati, ut devotissima studiorum ejus monumenta ostendunt) in Psalterium; et diversa alia ejusdem opuscula, non minus affectum ad superos sustollentia, quam intellectum erudiant. Inter quæ oblatum est mihi hisce diebus, posteaquam hinc Regem Romanorum coronandum comitatus es cum ceteris Principibus ad Aquisgranum, opusculum quoddam perbreve de sacræ theologiæ principiis, quod proinde Elementationem theologicam vocat, quod centum quinquaginta novem integratur propositionibus seu conclusionibus theologicis: de Deo videlicet, ejus divinitate, natura, nominibus, attributis et prædicatis, aliisque divinitatem ipsam et personarum pluralitatem concernentibus; de rerum creatione, et angelorum conditione, natura et statu; de anima rationali, de protoplasto Adamo et illius casu, et peccato originali; de generis humani per Christi incarnationem et passionem redemptione; de sacramentorum Ecclesiæ institutione, essentia, virtute et effectu; de gratia et virtutibus, tum theologicis quum moralibus, ceterisque ad salutem hominum necessariis; de fine mundi et extremo judicio, atque gaudiis Beatorum: adeoque ut compendio quodam universam theologiam complexus videatur. Si quando, sacratissime Antistes, a tot negotiorum occupationibus, quum propriis, tum Ecclesiarum tuarum et Illustrissimi ac serenissimi Marchionis, qui sedulo tuis utitur prudentissimis consiliis, te feriari vel ad suffuratam horulam contigerit, non te pœnitebit forsan, post alios præclarissimos auctores, quibus refertissima tua bibliotheca scatet pene innumeris, hujus auctoris opera obiter perlustrasse. Nec deterreat te stili levitas : quandoquidem veritas ipsa verborum lenocinio non egeat, et tu malis alta divini Spiritus sensa sub familiari eloquio et phrasi communi, quam comatas sine fructu orationes foliis simillimas. Quod si hæc pro tua humanitate boni consulas, animum mihi facies ut studeam opportune in majoribus tibi gratificandum. Vale. Ex ædibus Prædicatorum in Colonia, die lunæ sextadecima Januarii, anno post natum Salvatorem MDXXXI.
Chapter 1 of 161