Skip to the text

Propositio 14

In scriptis gentilium quædam leguntur, ex quibus nonnulli putarunt ipsis gentibus innotuisse superexcellentissimam Trinitatem, aut saltem Patris æterni ejusque Unigeniti deitatem.

Quod est, quia in libro Confessionum beatus recitat Augustinus, se in libris Platonicorum reperisse atque legisse quantum ad sensum, quamvis sub aliis verbis, initium evangelii S. Joannis, In principio erat Verbum, usque ad id: Fuit homo missus a Deo. Decimo quoque de Civitate Dei disserit quemdam dixisse Platonicum, quod exordium evangelii S. Joannis merito aureis litteris scriberetur, et in eminentioribus ecclesiæ aut templorum locis suspenderetur ad intuendum a cunctis. — Præterea, Trismegistus in libro de Verbo perfecto: Dominus (inquit) universorum et omnium factor deorum, secundum fecit dominum, quia hunc fecit primum post se, et solum ac unum; et bonus visus est ei atque plenissimus omnium bonorum, et in eo lætatus est. Hic est Filius Dei benedictus, cujus nomen humano ore non potest nominari, nec ab hominibus indagari: super homines enim est. Hunc Deus dilexit unigenitum. Hinc denuo est locutus: Monas genuit monadem, et in se suum reflexit ardorem. In quibus verbis etiam Spiritum Sanctum, qui ardentissimus amor est Patris ac Filii, tetigisse videtur. — His consonat quod libro de Civitate Augustinus refert dixisse Sibyllam: Ipsum nostrum cognoscite Dominum, Dei Filium esse. Amplius, in eodem volumine S. Augustinus ita inquit: Magnus ille Platonicus Plotinus, qui præ ceteris Platonem melius intellexisse laudatur, manifeste conscripsit in libro suo de Tribus summis substantiis, de Deo patre, et νῷ, id est mente paterna, a Patre primo producta: quod de Patre ac Filio dictum videtur. Iterum Glossa, Exodi octavo: Magi (inquit) Pharaonis defecerunt in tertio signo, quoniam ad notitiam tertiæ personæ in divinis pertingere nequiverunt. Nempe de τῷ ἀγαθῷ, id est summo Patre, et νῷ, id est mente profluente ab ipso, philosophati sunt. Unde apparet quod saltem deitatem Patris et Filii cognoverunt. Denique decimo de Civitate Dei Augustinus enarrat, quod Porphyrius in libris Eclogion posuit tria principia, puta Deum patrem, Deum filium, et medium utriusque, quem obscure expressit.1

Verum ad hæc juxta præhabita respondetur, quod nulli præfatorum innotuit ex lumine naturali ac propria perscrutatione Trinitas summa, neque quod Deus Pater Unigenitum habeat sibi consubstantialem, coæternum et coæqualem. Quod si aliquid inde noverunt, fuit aut ex revelatione, aut alterius instructione. Ut enim in libris de Civitate et Doctrina christiana recitat Augustinus, Plato curiosus et studiosus in addiscendo quæcumque utilia, descendit a Græcia in Ægyptum ac Judæam, ut videret libros Moysis ac Prophetarum et Salomonis, quos per interpretem didicit, et multa ex eis accepit ac suis inseruit libris: sicque de Patre et Filio aliqua potuit nosse. Nam et sacratissima Catharina, in sua contra philosophos disputatione legitur Platonem allegasse de incarnatione Unigeniti Dei dicentem: Deus est circumrotundus et decurtatus. — Porro, quod Augustinus in libris Platonicorum ait se reperisse initium evangelii S. Joannis, quidam solvunt dicendo, quod verum est, sumendo Verbum pro ratione ideali, prout Avicebron Platonicus in libro Fontis vitæ affirmat Deum omnia operari per verbum intus conceptum, non pro persona intellectualiter nata. Cui solutioni objici possit, quia sic verum non esset quod asserit Augustinus, se legisse in libris illorum hoc ipsum quod significatur per verba initii evangelii S. Joannis. Ideo dici potest, quod Platonici qui in libris suis sensum initii evangelii illius expresserunt, habuerunt hoc non ex propria adinventione, sed aliquo modo prætacto. Nam et Salomon Proverbiorum octavo, de æterna generatione increatæ ac genitæ Sapientiæ Dei Patris, quæ est Verbum æternum, multum expresse locutus est, ipsa Sapientia per ipsum loquente:2 Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; ab æterno ordinata sum; ante colles ego parturiebar; quando præparabat cœlos, aderam. — At vero verba Trismegisti inducta, non videntur per omnia consonare sacræ Scripturæ de Deo Patre ac Filio: quia non dicimus Filium Dei factum, sed genitum; nec esse secundum Deum aut Dominum, sed eumdem Deum cum Patre. Hoc nihilo minus possit salvari, dicendo quod Trismegistus accepit facere multum extense, prout se extendit ad gignere: siquidem etiam Proverbiorum octavo, ubi nostra habet translatio, Dominus possedit me, alia translatio continet, Dominus creavit me. Et dicunt quidam expositores ibidem, quod creare sumitur ibi extense, prout se extendit ad generare; quod Filium quoque dicit secundum Deum, sicut et nos fatemur Filium esse secundam in divinis personam. Et si tam recte sensit de Filio Dei, non hoc habuit ex se ipso. Imo hoc Proverbiorum tricesimo Salomon est effatus:3 Quis (inquiens) suscitavit omnes terminos terræ? Quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? Interea, verbum illud, Monas genuit monadem, quidam asserunt dictum ad designandum quod unus verus Deus genuit unum mundum propter sui ipsius amorem. Verumtamen agnoscendum, quod Platonici posuerunt a summo Deo, quem patrem vocabant, immediate fluxisse productamque esse mentem quamdam, præ ceteris cunctis Deo valde consimilem et perfectam, omnium rerum rationibus plenam, et universorum speciebus refulgentem, deiformem ac splendidam, quam νοῦν ac Dei filium nuncupabant, ut infra plenius referetur. — Plotinus demum per tres summas substantias intellexit Deum Patrem, et νοῦν, ac animam mundi. Et forsan hæc ipsa vocavit Porphyrius tria principia. Nos autem tres adorandas personas unum principium, non tria principia, appellamus: sicut et unum Deum unumque Creatorem, non tres Deos tresve Creatores.

Postremo, quod primo Cœli ait Philosophus, Trinarius, omnis (id est perfectus) est numerus, et nos ipsi adhibuimus nosmetipsos magnificare unum Deum, creatorem eminentem, proprietatibus eorum quæ creata sunt, non est dictum quod in Deo sit trinitas personarum, secundum

Philosophum, sed quod gentiles in sacrificiis et orationibus cultus divini trinario utebantur, propter illius numeri perfectionem, et quia perfectio rerum communiter in trinitate quadam consistit. Verumtamen verba illa Philosophi sunt obscura, et a diversis diversimode exponuntur. Nam et verbis illis præmisit Philosophus: Hic numerus est omnis (id est perfectus), et rerum significat trinitatem; nos vero non extraximus eum nisi a natura rerum, et retinuimus ipsum similem legi earum.

Footnotes

  1. Ἐκ λογίων ↩

  2. Pror. viii, 22, 23, 25, 27. ↩

  3. Prov. xxx, 4. ↩

Chapter 16 of 161