Propositio 7
Quædam conveniunt metaphorice Deo, quædam proprie; quædam affirmative, quædam negative; quædam absolute seu substantialiter, quædam relative; quædam substantive, quædam quodammodo adjective.
Quod est, quia in omni creatura relucet aliquid perfectionis divinæ: quantum ad hoc, per eam Deus potest aliqualiter designari ac nominari. Verumtamen aliqua perfectionem talem significant, cum proprietate divinæ perfectioni, puritati, bonitati ac simplicitati evidenter contrariante, ut materialia: ideo prædicantur de Deo improprie, utpote metaphorice, transumptive seu translative, hoc est per metaphoram aut similitudinem quamdam. Sic quippe Deus dicitur leo, propter suum imperterribile ac insuperabile robur;1 et agnus, ob mansuetudinem;2 vitis, ob fecunditatem. Aliqua quoque hujusmodi mox in sua natura et proprietate fœditatem, vilitatem, nocivitatem aut irrationabilitatem grandem includunt: ideo non dicuntur de Deo, ut draco, canis, asinus, lutum, fimus, præsertim quæ deformitatem culpæ important, ut Satanas.
Porro proprie Deo conveniunt, quæ perfectionem simpliciter denotant, ut esse, vita, sapientia, virtus: quæ in sua ratione imperfectionem adjunctam non comprehendunt, et absolute loquendo, melius est ea inesse et habere, quam ipsis carere. Imo talia, quantum ad rem et naturam, atque perfectionem per ea significatam, verius, excellentius magisque proprie competunt Deo quam creaturis, quantum est ex parte rei, quamvis non quantum ad modum quo nos ea intelligere possumus. Nempe, sicut jam prælibatum est, esse et bonitas tam eminenter ac vere Deo conveniunt, ut ejus respectu nostrum esse sit quasi non esse, et nostra bonitas malitia videatur.3 Idem de vita et sapientia constat. Denique, quæ sic proprie Deo conveniunt, affirmative de ipso enuntiantur; quæ autem improprie, de eo aptius veriusque negantur, dicendo, Deus non est leo, agnus aut vitis.
Absolute demum Deo conveniunt, quæ ejus essentiam exprimunt, et in prædicamento substantiæ collocantur; relative vero, quæ habitudinem denotant. Quorum quædam designant relationem ad creaturas: quæ non est in Deo realiter, in quo nec accidens cadit nec dependentia ad creata. Quædam autem relationem dicunt ad intra, ut Pater et Filius in divinis: quæ et proprie competunt Deo. Demum substantive enuntiantur de Deo essentia, bonitas, intellectus; adjective, sapiens, justus: de quibus constat, quod non secundum rem, sed juxta modum significandi aut supponendi, adjective dicuntur de ipso. — Iterum, aliqua prædicantur de Deo in concreto, aliqua in abstracto; quædam ab æterno; quædam ex tempore, ut quæ denotant actu quid in creatura. Quæ autem insinuant effectum in creatura, habitu aut potentia, ut misericors, clemens, æternaliter Deo conveniunt. Postremo, nomina relationum consequentium actionem immanentem intellectus voluntatisque Dei, æternaliter competunt Deo, ut prædestinatio, præscientia, providentia et idea.
Footnotes
Chapter 9 of 161