Propositio 11
Quæstio magna est, an in vita præsenti possit homo intuitiva cognitione Deum cognoscere.1
Quod est, quoniam S. Dionysius in epistola ad Caium monachum ait : Si quis videns Deum, intellexit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quæ sunt ejus, hoc est aliquid divinorum effectuum; itemque : Divinæ tenebræ (quas invisibilem et incomprehensibilem abundantiam lucis increatæ appellat) cooperiuntur omni lumini, et absconduntur omni cognitioni. Damascenus quoque primo libro : Ita, inquit, oportet singulum eorum quæ de Deo dicuntur, non æstimare significare quod secundum substantiam est, sed quod non est ostendere, aut habitudinem quamdam ad aliquid eorum a quibus separatur atque distinguitur, aut aliquid eorum quæ assequuntur naturam aut operationem.23 Insuper, generatim contestantur profundiores theologi et philosophi, quod Deus quantum ad quid est, sit prorsus ignotus. Non ergo eum in vita hac intuitive agnoscimus.4 Quod multi concedunt, dicentes quod Deum in præsenti non noscimus nisi quia est, et in communi, non conceptu quidditativo et intellectione distincta ac propria : quemadmodum qui cognoscit de homine solum quod animal sit.
Verum istis objicitur, quoniam intelligere, est quoddam spirituale intueri. Multa autem de Deo intelligimus quæ ei soli dumtaxat conveniunt, ut quum dicimus : Deus est actus purus; Deus est esse increatum, actualissimum, infinitum; Deus est ens absolute perfectum. Quamvis autem ista non intelligimus tam perfecte et clare sicut ex sua natura intelligibilia sunt, nec clare per speciem, sicut in patria cognoscuntur, attamen aliqualiter intelligimus ea, atque hoc ipsum intelligere, est aliquid intueri: ergo intuitiva cognitione cognoscimus eum ita, quod intellectus noster ipsum attingit, et aciem suam directe figit in ipsum. Præterea, quum dico: Deus est actus purus, esse plenum et increatum, ens infinite perfectum; aliquid est harum intellectionum objectum, in quod figitur intellectus, et quod utique apprehendit, nec aliqua harum aut consimilium enuntiationum verificatur de aliquo objecto creato. Ergo mens intelligendo hæc, fertur in ipsum verum Deum, et pertingit in ipsum: quod est intuitive cognoscere eum, quod et alii quidam concedunt; quamvis intuitio ista sit per similitudines speciesque creatas, ac multum obscura, præsertim comparatione beatificæ visionis in regno. Difficile ergo est istud problema elucidare. Etiam si concedatur quod Deum prætacto modo intuitive intelligimus, videtur quod ejus essentiam pariformiter intueamur, quum ipse sit sua essentia; quamvis quid ipsa sit nequaquam clare intelligamus.
Qui igitur hanc secundam positionem cupit tueri, ad auctoritates inductas poterit respondere, quod intelligentes Deum in vita hac, dicuntur non ipsum Deum intellexisse, sed aliqua horum quæ circa ipsum sunt: quia non conspexerunt Deum sicuti est in se ipso in propria deitate et luce, et quid sit, sed prout ex suis potest cognosci effectibus et donis gratiæ ac naturæ.
Footnotes
Chapter 13 of 161