Propositio 28
Quædam in divinis interdum sumuntur absolute seu essentialiter, interdum relative seu notionaliter.
Quod est, quoniam nomina quædam ac verba quandoque designant id quod unicuique personæ divinæ commune est; aliquando vero, id quod cuilibet earumdem est proprium aut certe duabus tantummodo convenit. Nempe quum dicimus, Deus creat; Deus accipi potest tam relative quam absolute: quia creare, est actus toti supersanctissimæ Trinitati conveniens ac cuilibet personæ. Idcirco quum dicitur, Deus mundum creavit, Deus est rerum creator; nomine Dei potest intelligi simul Trinitas summa, et item tam Pater quam Filius et etiam Spiritus Sanctus. Quum autem ait Scriptura, Deus omnia fecit per Verbum suum æternum seu Filium; accipitur Deus relative pro sola Patris persona. Porro dum asserit Augustinus, Deus erat ubera lambens, et sidera regens; capitur Deus relative pro Filio solo. Quum autem in hymno cantatur, Veni, creator Spiritus; Spiritus Sanctus appellatur creator et verus Deus. At vero quum dicimus, Deus intelligendo se ipsum, intra se profert ac gignit Verbum æternum; Deus capitur relative pro solo Patre æterno, qui dicitur Pater reali relatione, ac proprie dicta paternitate. Similiter intelligere sumitur ibi notionaliter, non absolute pro actu intelligendi seu actuali intellectione: sic enim quælibet divina et increata persona se ipsam intelligit, non tamen Verbum et Filium intra se profert et gignit; sed intelligere ibi accipitur pro interna et intellectuali conceptione fecunda ad intra, propria soli Patri. Filius autem intelligit Patrem, similiter Spiritus Sanctus, quælibet quoque persona se ipsam et alias duas, sumendo intelligere absolute et essentialiter.
At vero nomen hoc, verbum, et verbum hoc, dicere, in divinis proprie capiuntur solum relative seu notionaliter, puta pro unigenito Filio Dei Patris, et pro interna prolatione productioneque Verbi æterni. Quandoque vero metaphorice atque improprie, pro apprehensione, cogitatione seu intellectione formata, aut intelligibili ratione vel similitudine rei intellectæ. Unde quidam philosophi locuti sunt, Deum omnia fecisse per verbum intus conceptum, id est per idealem rationem; et quod scriptum est Genesis primo, Dixit Deus, Fiat lux, fiat firmamentum, etc.;1 itemque in Psalmo, Ipse dixit et facta sunt: de qualibet potest divina persona ac simul tota supergloriosissima Trinitate exponi, quamvis de solo Patre intelligatur secundum quod dicere in divinis notionaliter sumitur.2
Postremo, amor et amare atque diligere, in divinis aliquando absolute et essentialiter capiuntur; sicque unaquæque æterna persona est amor et amans, et diligit semetipsam ac alias, juxta illud, Deus caritas est:3 sic quippe in amore et dilectione non designatur nisi habitudo amantis ad rem amatam. Aliquando vero relative seu notionaliter; sicque important habitudinem rei procedentis per modum amoris ad suum principium et econtra, intelligendo per amorem, procedentem amorem, qui est Spiritus Sanctus, et per diligere, ipsum spirare: et ita amor est nomen personæ, et diligere est verbum notionale. Conformiter eadem dictio interdum designat notionem seu relationem et proprietatem, aliquando actum: ut hoc nomen, processio, quod significat actum, quum dicitur quod in divinis est duplex processio; aliquando vero est nomen relationis personalis Spiritus Sancti. Rursus processio in divinis aliquando extense accipitur pro emanatione ad intra: et ita communis est generationi Verbi æterni et effluxioni Spiritus Sancti.4 Unde Filius in Evangelio: Exivi (inquit) a Patre;5 et denuo, Ego ex
Patre processi. Quumque nomina ad emanationem ac nominationem Spiritus Sancti spectantia, non sint nobis tam patula ut ea quæ ad Filii emanationem appellationemque spectant, nomen istud, processio, emanationi Spiritus Sancti appropriatur. Interim hæc nomina, pater et generatio, etiam nonnunquam in divinis minus proprie communiterque sumuntur ratione creationis, adoptionis, justificationis, etc. Unde et toti Trinitati jugiter dicimus: Pater noster qui es in cœlis. Et Jacobus ait apostolus:6 Voluntarie genuit nos verbo veritatis.
Footnotes
Chapter 30 of 161