Propositio 27
In superbeatissimis personis est omnis perfecta ac sancta ratio mutuæ dilectionis penitus infinitæ, mutuæ quoque complacentiæ superdulcissimæ, ac mutuæ perfruitionis interminabiliter gaudiosæ.
Quod est, quoniam causæ seu rationes est vita summæ et ineffabilis Trinitatis, dilectionis sunt, bonitas, cognitio, similitudo, propinquitas, beneficentia, pulchritudo, concordia. Quum igitur quælibet superbenedicta persona sit bonitas perfectionaliter infinita, et unaquæque earum aliam clarissime ac penitus comprehensive cognoscat; consimillimæ quoque sint seu absolute æquales, incomparabiliter quoque propinquæ, in tantum ut non solum persona secunda genita sit a prima, et tertia ab utraque procedat, imo et substantialiter unum et idem sint in cunctis quæ absolute dicuntur de ipsis; et insuper Deus Pater totam suam essentiam deitatisque plenitudinem ac omnes gloriæ suæ divitias Unigenito suo æternaliter communicaverit prorsus plenarie, Pater item et Filius Spiritui Sancto; quælibet etiam adoranda persona sit pulchritudinis, amœnitatis et suavitatis interminatæ; nec solum sint æternaliter invariabiliterque concordes, sed etiam ejusdem numero voluntatis: constat quod omnis ratio mutui superardentissimique amoris, complacentiæ quoque dulcissimæ, atque fruitionis superdelectabilissimæ, consistat cum infinita eminentia ac plenitudine in hac supergloriosissima et superreverendissima et superessentialissima Trinitate.12
Itaque Pater æternus incessabiliter intuens Unigenitum suum superpulcherrimum, sibi prorsus simillimum et in omni bonitate ac perfectione æqualem, delectatur et complacentiam habet in eo prorsus infinitam. Similiter Filius cernens se totum quod est et habet suscepisse a Patre, tamque immensam esse majestatem et gloriam sui superdilectissimi Patris, gloriatur in Patre gloriatione intensive immensa, ac cum jucunditate omnifarie infinita inspicit et amplectitur Patrem, ac superdeliciosissime fruitur ipso. Conformiter Pater et Filius complacent sibi in Spiritu Sancto, ac diligunt eum tam infinite et superplenissime sicut se ipsos, ipsoque supersuavissime perfruuntur, sicut et ipse illis. Ecce quam superbeatissima
Footnotes
Chapter 29 of 161