Skip to the text

Propositio 25

Inter attributa divinæ naturæ non est realis neque formalis distinctio, sed rationis dumtaxat; nec præter ac ultra personalem distinctionem est ponenda in divinis ulla distinctio ex rei natura, ut aliqui opinantur.

Quod est, quia (ut Sancti edocuerunt et contestantur) quidquid præter personarum distinctionem in Deo consistit, supersimplicissima atque purissima unitas est ac mera identitas, nec est in hoc ex natura rei non identitas aliqua. Porro attributa in Deo dicuntur prædicata perfectionalia et absoluta, quæ ex natura rei magis eminenter ac proprie competunt Deo quam creaturis, quamvis conveniant et creatis: ut sunt, bonitas, sapientia, vita, potestas, justitia.

Itaque inter hæc quidam imaginantur esse distinctionem ex natura rei, hoc est ex propria ipsorum attributorum natura, seclusa omni consideratione intellectus creati: quam distinctionem vocant formalem, ac dicunt se medio modo habere inter distinctionem realem distinctionemque rationis, et esse quamdam non identitatem.

Quibus primo objicitur, quod inter distinctionem realem et rationis non videtur media esse: quoniam idem et multa, idem et differens, passiones et proprietates sunt entis; sed nil est nec esse potest nisi ens reale, quod habet esse præter operationem animæ, et ens rationis, quod habet esse per solam animæ actionem: ergo præter distinctionem realem et rationis alia non est. — Præterea, quidquid convenit rei ex sua natura, convenit ei remota omni operatione intellectus. Si igitur inter attributa Dei sit formalis distinctio ex rei natura, omni operatione intellectus seclusa, illa esset realis: quod nullus admittit. — Insuper, non est sine necessitate ponenda in eodem pluralitas. Ideo, juxta philosophos, compositio rei est indigentiæ signum et argumentum. Si enim compositum in altero componentium totam suam perfectionem haberet, altero componentium non egeret, et esset simplex. Quemadmodum ergo divini esse perfectio est pura, mera ac penitus infinita, ita et ejus simplicitas est mere ac pure immensa: in sua igitur pura et summa simplicitate simplicissime habet et possidet omnem prorsus perfectionem, ita quod attributalium perfectionum in ipso contentarum nulla consistit distinctio ex ipsarum natura. — Denique, si in Deo et simplicissimo esse divino una attributalis perfectio esset formaliter distincta ab alia, nulla earum esset in se simpliciter universaliterque perfecta, nec aliarum in se simplicissime contentiva: quoniam nulla res in se in omnimoda simplicitate continet et includit perfectionem formaliter ex natura rei distinctam a se. — Amplius, quemadmodum sapientia Dei omnem mentis creatæ capacitatem et omnem creatam sapientiam infinite excedit, sic et simplicitas Dei. Ergo directe ei repugnat omnis non identitas, et omnis ex natura rei distinctio, quum omnis mens bene disposita dictet ac protestetur id esse simplicius, in quo nulla est non identitas, nec ulla ex sua natura distinctio, quam id in quo est aliqua non identitas et distinctio ex natura. — Præterea, interminabile esse Dei, est sua immensa simplicitas, sua infinita perfectio, et sua immensa opulentia prorsus illimitata: ita quod omnia ista ex natura Dei sunt summa ac superpurissima unitas, totius non identitatis expers ac nescia; et quidquid in ea est, in omnifaria simplicitate est absolute, extreme ac infinite perfectum et opulentissimum, nullo non eodem indigens, nec quid tale admittens. Sicque esse divinum, æternum et increatum, est in se ipso perfectio separata, subsistens, illimitata, in omnimoda simplicitate comprehendens, imo potius vere supersubstantialiter ac simplicissime consistens, quidquid pertinere potest aut excogitari ad perfectionem: ita quod sine omni distinctione et sine omni non identitate ex rei natura, est infinita potentia, immensa sapientia, interminabilis pulchritudo, incomparanda dulcedo, virtus et sanctitas, beatitudo, nobilitas, et quidquid hujusmodi poterit concipi. — Adhuc autem, ista non stant simul, quod in aliqua re ex sua natura, sit summa, perfecta, pura identitas talis ac tanta quod major cogitari non valeat, imo infinite major quam cogitari aut concipi queat, et nihilo minus sit in ea ex sua natura non identitas aliqua aut formalis distinctio. — Amplius, quum supersimplicissimo Deo conveniant infinita aut certe innumerabilia attributa, essent in eo infinitæ aut innumerabiles non identitates: quæ uni purissimæ simplicitati ac simplicissimæ unitati non congruunt. — Rursus, unumquodque tanto perfectius ac purius tale est, quanto impermixtius suo opposito: sicut aurum tanto est purius, quanto minus habet adjunctum de alieno metallo. Nec ista stant simul, quod aliquid sit prorsus ac pure albissimum aut aurum mundissimum, et tamen aliquid alieni coloris aut metalli alterius contineatur in eo. Multo quoque impossibilius est aliquid esse albissimum, et tamen innumerabiles distinctas coloreitates seu non albedineitates sibi esse adjunctas. Conformiter impossibile omnino videtur, in simplicissimo esse divino innumerabiles non identitates aut formales ex rei natura distinctiones consistere. — Denique, teste Philosopho, unum in substantia facit idem; in quantitate, æquale; in qualitate, simile. Quemadmodum ergo in Deo in absolutis et essentialibus est summa atque purissima unitas, ita et proportionata simplicitas.

Hinc fertur in libro de Causis, in commento quartæ propositionis: In esse puro et vero (quod est Deus) non est multitudo aliquorum modorum. Multo minus est ibi innumerabilis multitudo non identitatum ac formalium ex natura rei distinctionum. Iterum in eodem asseritur libro: Primum est dives per se ipsum et dives in aliis, et significatio hujus est unitas ejus: non quia unitas ejus sit sparsa in ipso, imo unitas ejus est pura, quoniam est simplex in fine simplicitatis. Additur quoque ibidem: Si quis vult scire quod causa prima est dives in se, projiciat mentem suam super res compositas, et inquirat de eis inquisitione perscrutata. Inveniet enim omne compositum esse diminutum, ac indigens aut alio aut rebus ex quibus componitur. Res autem simplex quæ est bonitas pura, est una et unitas. — Hinc demum in Elementatione theologica Procli Platonici continetur: Omne unitum, alterum est a per se uno. Omne namque unitum participat aliqualiter uno: ideo unum est et non unum. Quod vero per se unum est, nequaquam unum est et non unum: quia est unum purum, in quo nihil non unum.

Porro de his super primum Sententiarum, distinctione secunda, scripsi diffuse, ac declaravi istud esse de mente præcipuorum scholasticorum doctorum, Thomæ, Alexandri, Alberti, Bonaventuræ, Petri, Richardi, Ægidii, Henrici ac aliorum.1

Verum his objici potest, quod tot contradictiones et oppositiones de divinis enuntiantur. Nempe essentia et persona ad minus formaliter distingui videntur. Persona enim in divinis generat, videlicet Pater; persona quoque generatur, ut Filius. Essentia autem nec generat nec generatur. Persona etiam multiplicatur, non essentia. Item, intellectus in divinis est productivum principium Verbi, non voluntas. Voluntas etiam est principium productivum Spiritus Sancti, non intellectus. Iterum, quum Spiritus Sanctus sit ab utroque, ejus processio præsupponit generationem Verbi æterni, intellectum quoque voluntas: ergo inter ista est ordo, et ex natura rei distinctio, præsertim quia ab æterno sic fuit, nec ratio aut consideratio ejus aliquid facit ad ista. Similiter inter ideas videtur formalis distinctio, et Deus ab æterno distinctis propriisque ideis cuncta cognovit quæ ab exordio condidit.

Verum ad omnia ista et consimilia, quæ quibusdam ad contentionem proclivibus et singularitate gaudentibus, et quasi in sua subtilitate lætantibus, videntur efficaciæ magnæ, est una solutio: puta quod Deus omnipotens omnifarie universaliterque perfectus, omnem perfectionem in se simplicissime ac unitissime, vel potius unissime ac identissime, comprehendens suo superopulentissimo, superperfectissimo infinitoque esse, universis nostris considerationibus, conceptibus, imo et contradictionibus, hoc est affirmationibus et negationibus, verissime atque plenissime satisfacit, ita quod valde distincta, varia et diversa ei conveniunt, secundum quod ipse varias perfectiones, imo innumerabiles, in se habet. Idcirco aliquid convenit ei secundum quod habet in se hanc perfectionem aut proprietatem, quod non convenit ei secundum aliam: non quod in ipso et suo supersimplicissimo esse sit ulla ex natura sua attributorum distinctio aut modorum pluralitas, sed omnimoda totius perfectionis supersimplicissima plenitudo, et superditissima æternalis possessio.

Itaque dico, quod huic superdignissimo, simplicissimo et superexuberantissimo Deo convenit ad intra æternaliter generare, secundum quod in se habet perfectionem fecundissimi intellectus; et spirare, prout habet in se perfectionem amorosissimæ voluntatis; ordinare quoque, secundum quod habet in se sapientiam summam; salvare et indulgere, secundum quod habet pietatem et misericordiam; punire, ut habens justitiam; sicque de aliis. Hinc sanctus fatetur Bernardus: Deus amat ut caritas, novit ut veritas, sedet ut æquitas, dominatur ut majestas, regit ut principium, tuetur ut salus. — Hæc hic breviter tetigisse sufficiat: de quibus omnibus super secundum Sententiarum plenius scripsi, hancque responsionem auctoritatibus divini Dionysii, Damasceni, Bernardi, Anselmi ac aliorum corroboravi ac declaravi.

Postremo, Occam et alii quidam distinctionem formalem inter essentiam et relationem, seu inter absoluta et relativa, in divinis concedunt. Doctor vero irrefragabilis Alexander et alii plures tenent contrarium: quibus magis consentio. Eos autem qui inter attributa præfato modo ponunt distinctionem formalem, ad sinceram divinæ simplicitatis contemplationem puto non attigisse.

Footnotes

  1. quest. 2. ↩

Chapter 27 of 161