Skip to the text

Propositio 3

Deum esse simplicissimum esse puramque bonitatem, æternam veritatem, interminabilem majestatem, ens quoque omnifarie ac infinite perfectum, et cetera jam expressa, evidenter et copiose testatur Scriptura.

Quod est, quia ut recitatur Exodi tertio, quum Moyses Deum interrogasset, Quod est nomen tuum?1 Deus omnipotens per angelum ei respondit : Ego sum qui sum ; hæc dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Unde elicitur, quod Esse seu Qui est, sit proprium Dei nomen, loquendo de ipso esse in sua omnimoda plenitudine, infinitate et excellentia sumpto :2 sic enim abstractissime, simplicissime ac perfectissime consideratum, soli convenit Creatori, cum eminentia penitus infinita, ita quod comparatione illius increati, infiniti ac superperfectissimi esse, omne esse creatum est quasi non esse, quemadmodum respectu sapientiæ Dei, sapientia naturalis humana est velut insipientia. Unde scripsit Apostolus : Soli sapienti Deo honor et gloria. Jeremiæ quoque decimo habetur : Stultus factus est omnis a scientia sua.3 Propterea sanctus Job loquitur Deo :4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Itemque :5 Deus (inquit) solus est, et cogitationem ejus quis avertere potest? Sic et Jeremias testatur propheta :6 Qui creavit omnia, ipse est.

Porro esse consideratum in quadam logica abstractione, cum indeterminatione et generalissima communitate, non est proprium Deo, sed de ipso et creatis analogice dicitur. Esse ergo divinum et increatum, non est particulare, quasi ad certum et determinatum gradum essendi contractum, nec universale, quasi indeterminatum et indistinctum ab aliis, tanquam universorum esse formale. Nihilo minus particulare, imo et singulare, a quibusdam vocatur, quoniam uni soli conveniens, et per se a cunctis differens ac distinctum, propria quoque superessentiali excellentia individuum et separatissimum. Denique esse hoc, dici potest universale, ratione suæ summæ et generalissimæ causalitatis, et rursus ratione suæ incontractissimæ et illimitatissimæ perfectionis, quoniam omnem perfectionem, nobilitatem eminentiamque essendi in se essentialiter ac simplicissime comprehendit : quæ omnia in ipso sunt unum infinitum superpurissimum esse, ut in libro de Divinis nominibus magnus Dionysius protestatur.

Præterea, octavo de Civitate Dei videtur B. Augustinus sentire, quod Plato per interpretem didicit Moysis libros, præsertim quoniam præallegata verba Dei ad Moysen, Ego sum qui sum, etc., Plato vehementer tenuit ac diligentissime commendavit. Nempe in primo Timæi effatur : At illi esse solum competit juxta veram sinceramque rationem. Hinc et sanctus dixit Hilarius : Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis generis proprietas.

Footnotes

  1. E.rod. m, 13, 14. ↩

  2. cap. v. ↩

  3. Jer. x, 14. ↩

  4. Job XIV, 4. ↩

  5. Job XXIV, 13. ↩

  6. Jer. LI, 19. ↩

Chapter 5 of 161