Propositio 15
Rationes quæ ad supergloriosissimæ Trinitatis probationem inducuntur, non minus idoneæ sunt et fortes ad probandum intentum, quam illæ quæ ad oppositum proponuntur.
Quod est, quia nec istæ nec illæ sunt demonstrativæ, ut patuit; verum utræque videntur probabiles. Porro instantiæ quæ in oppositum inducuntur, pro parte breviter tactæ sunt: ut quod quæ uni tertio singulari realiter eadem sunt, inter se realiter eadem sunt, neque realiter distinguuntur:1 Pater ergo et Filius nequaquam ab invicem realiter sunt distincti, quum uterque realiter idem sit quod deitas seu divina essentia, quæ est quid singulare seu numero unum. — Rursus, vero Deo, quum sit purus actus, nullatenus videtur competere generari, produci, spirari. — Præterea, de ratione Dei est quod sit ens primum, independens, incausatum: quod non convenit personæ productæ ac generatæ. — Insuper, activum est præstantius passo: Pater ergo generans et Filius generatus, nequeunt dignitatis esse æqualis. — Amplius, Deus est ens universaliter simpliciterque perfectum: si autem Pater et Filius sunt duæ distinctæ personæ, sequitur quod nullus eorum sit summe ac vere perfectus. Aut enim in nullo differunt, et sic non essent duæ personæ, sed una tantum; aut in aliquo differunt, et sic neuter esset perfectus, quum unius perfectio alteri personæ deesset. — Adhuc autem, quidquid producitur, de se est in potentia ad esse, et imperfectum: quod nequaquam convenit vero Deo. — Iterum, divina essentia est res intellectualis naturæ, et quid unum numero per se subsistens, ergo est persona: non ergo est communicabilis alteri, ut Filio atque Spiritui Sancto. — Postremo, res genita et res ingenita non sunt realiter idem: Filius ergo non est divina essentia, quæ nequaquam est genita. — Ista et consimilia contra fidem superdignissimæ Trinitatis objiciuntur.
At vero pro fide hac non minus idonee ac robuste arguitur. Primo, quoniam exuberantia bonitatis est ratio communicationis et diffusionis. Quumque in Deo sit superplenissima, imo omnino immensa exuberantia, plenitudo ac opulentia bonitatis, palam quod in ipso sit communicabilitas infinita: ergo potest proportionatum sibi germen, puta infinitum, producere. — In Deo quoque idem et simul sunt posse et agere; omnis vero creati entis productio centralis est vel punctalis, comparatione communicabilitatis immensæ: igitur præter eam est productio in Deo ad intra. — Præterea, omne ens in meliori est dispositione dum est in actu sibi ex propria sua natura conveniente, et ad quem aptitudinem habet naturalem, quam dum non est in hujuscemodi actu; Deus autem æternaliter in optima sui dispositione consistit, ex propria quoque suæ interminabilis bonitatis exuberantia et natura inest et convenit ei immensa communicabilitas, sicut expressum est: ergo æternaliter est in actu plenario communicabilitatis illius, puta producens germen sibi æquale. — Insuper, in Deo est omnis perfectio, ergo summa fecunditas; paterna autem fecunditas exstat præcipua, sicut et ipsa generatio est emanatio magis perfecta, quia in ea id quod emanat assimilatur perfectius suæ emanationis principio: est ergo in Deo incomparabiliter perfecto. — Rursus, in Deo est omnis et plena sinceræ ac sanctæ delectationis ac gaudii ratio: quod esse non posset, nisi in eo essent caritatis deliciæ. Ad quas requiritur diligens et dilectus ac condilectus: quoniam caritas magis proprie dicitur esse ad alterum quam ad se ipsum, imo et magis sentitur ad alterum; et fortissima quoque est dum adest tertius, scilicet condilectus, qui sit quasi nexus et vinculum mutuæ dilectionis amborum. — Præterea, quid jucundius, quid dulcius potest excogitari, quam quod in supergloriosissimo Deo sit trium æternarum ac invariabilium personarum societas invariabilis et æterna, inter quas sit propinquissima et omnifarie summa cognatio, sicque personalis distinctio, ut tamen sit inter eas substantialis identitas ac numero una voluntas, propter quod neque discordia, neque dissensio inter eas valeat oriri aut esse; quæ item cum infinita delectatione se invicem indesinenter intueantur, et clare ac penitus comprehensive intelligant, immensam quoque complacentiam mutuo habeant, atque cum dilectione intensive infinita ac superardentissima se invicem complectantur; in quibus sit plena, naturalis ac superliberalissima prorsus communio, superdulcissima pax ac omniformiter infinita beatitudo? His deliciis Deum privare conatur, qui personarum in eo denegat trinitatem.
Footnotes
-
propos. xii. ↩
Chapter 17 of 161