Propositio 8
Quatuor modis aliquid de Deo cognoscimus.
Quod est, quia (ut S. Dionysius in pluribus scribit locis) primo aliquid adscribimus Deo affirmative, dicendo: Deus est bonus.1 Secundo negative, dicendo: Deus non est a creatura comprehensibilis. Tertio causaliter: ut dum dicimus, Deus est fortitudo et spes nostra, id est causa totius fortitudinis nostræ ac spei; et rursus, dum omnem rerum perfectionem Deo adscribimus, tanquam primæ omnium causæ, atque fontali universorum principio. Quarto præeminenter: nam quamvis universorum perfectiones præexsistant in Deo, hoc tamen est per modum infinite eminentiorem quam capere valeamus.
Denique affirmatio minus apte convenit Deo quam negatio, eo quod ipse sit prorsus incomprehensibilis ac ineffabilis nobis: sicque convenientius dicimus, Deus non est irrationabilis neque insipiens, quam, Deus est rationabilis et sapiens. Hinc primo Mysticæ theologiæ capitulo magnus Dionysius: Necesse est, inquit, omnem perfectionem in Deo fateri ac ponere, tanquam in primordiali entium causa; et rursus easdem principalius removere et negare de ipso, tanquam super omnia exsistente ac superessentialiter superposito universorum principio. Hoc namque est Deum vere cognoscere et laudare, ipsum supersubstantialem ac infinite omnibus celsiorem, per omnium ablationem et abnegationem ab ipso, supersubstantialiter contueri, glorificare ac hymnizare.2
Footnotes
Chapter 10 of 161