Skip to the text

Proœmium

COMPARATE vobis sapientiam sine argento, et collum vestrum subjicite jugo ejus. Eccli. LI, 33, 34.

Quam vehementer ac summe cupienda et requirenda sit nobis sapientia, docuit atque testatus est Christus sapientia Dei Patris, in actu sapientiæ beatitudinem rationalis creaturæ consistere perhibens, quum deprompsit: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Hinc melior est sapientia cunctis opibus; et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.1 Denique ipsa est speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum luci comparata, invenitur prior.23 Quod, si de increata Sapientia, quæ est unigenitus Filius Patris æterni, dictum intelligatur, clarum ac verum censetur, quoniam ipsa omnipotenti Genitori prorsus æqualis est, imo substantialiter unum cum illo: Ego (inquiens) et Pater unum sumus. In cujus Sapientiæ clara ac fruitiva visione, vera et plena consistit felicitas: siquidem ipsa et Pater ac Spiritus Sanctus, unum totius nostræ salutis objectum sunt, causa et dator, quemadmodum unus solus ac verus Deus esse noscuntur.4 Præterea, sapientia illa creata quæ inter septem dona Spiritus Sancti primatum sortitur, præclarissimus habitus est, intellectum illustrans, lumine solis splendidior, omnique astro micans lucidius. De qua ait Scriptura: Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.5 Quo constat sapientiam hanc salubrem sine ceteris virtutibus non haberi. Nec mirum, quum et teste Philosopho, prudentia (quæ virtus est cardinalis) virtuosis dumtaxat insit hominibus. Hinc tam de increata quam de creata sapientia rite exponitur quod sanctus Job loquitur: Sapientia ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec conferetur tinctis Indiæ coloribus, neque lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus.6

Insuper est sapientia quædam quæ a bonis et malis, ab electis ac reprobis potest haberi. Quæ sicut desuper potest infundi, sic et ab hominibus potest addisci, propter quod scholastica et acquisita aliquando nuncupatur: unde et inter dona gratiæ gratis datæ computatur. De qua dixit Apostolus: Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ.7 Hæc est Scripturarum notitia, eruditio in theologicis libris Sanctorum, in scriptis quoque doctorum, ac eminens quædam in lege divina et resoluta peritia, qua fit homo idoneus ea quæ fidei sunt declarare, probare, tueri. Ab hac sapientia dicuntur doctores theologiæ, seu magistri Scripturæ, sumendo theologiam prout ad informem quoque et acquisitam divinorum notitiam se extendit. Strictius vero theologia accipitur pro sola formata et sapida divinorum notitia, quæ realiter est sapientia ipsa quæ donum est: quæ sapientia quoad gradum suum ac statum perfectum, nominatur mystica theologia, de qua divinus Dionysius in libro Mysticæ theologiæ disseruit. Est item sapientia quædam naturalis, philosophica, acquisita: de qua tractant philosophi; in cujus actu contemplativam felicitatem Aristoteles statuit decimo Ethicorum, qui et metaphysicam theologiam appellat.

At vero increata Sapientia, Verbum æternum, Unigenitus Patris, nostræ mortalitatis tegimen assumere est dignata, ac nostræ naturæ indumento operta, umbram quamdam projecit a se ac diffudit in terram, hoc est doctrinam suam et fidem ac evangelicam legem nostræ imbecillitati et capacitati contemperatam, proportionatam, aptatam, tanquam infinitæ lucis ac luminositatis suæ radium quasi obnubilatum, atque immensæ suæ superæstuantissimæ dilectionis flammam fumantem ac scintillantem. Evangelica quippe doctrina variis similitudinibus, parabolis et figuris est involuta, ipsaque fides cognitio est obscura, quemadmodum nobis connaturale est per sensibilia ad immaterialium notitiam ac divinorum amorem ascendere ac deduci. Interim, ex Christi documentis in quatuor Evangeliis exaratis, tanquam ex fontibus Salvatoris, hausta, sumpta, derivata et edita sunt innumerabilia pene volumina Patrum et catholicorum doctorum: ex quibus fluxit rivus ingens, fluvius copiosus, aqua redundans ac limpida, puta liber Sententiarum, ex Patrum codicibus compilatus. Ex quo demum profluxerunt rivuli doctrinarum, fluenta scientiarum quamplura, videlicet scripta et commentaria scholasticorum doctorum super librum Sententiarum: quorum sapientialia dicta nuper in unum collegi, quatuor volumina grandia ex eisdem compingens super quatuor libros Sententiarum præclaros.

Postremo, quoniam omnia illa perlegere memoriterque tenere difficile est nec omnibus vacans, intendo in isto opusculo ex illis summatim quædam perstringere, utiliora et pulchriora in unum redigere, ac theologiæ compendium compilare, quod Elementatio theologica poterit appellari.

ELEMENTATIO THEOLOGICA

COMPENDIUM THEOLOGIÆ

DE DEO UNO ET TRINO

Footnotes

  1. Joann. XVII, 3. ↩

  2. Prov. III, 15; VIII, 11. ↩

  3. Sap. VII, 29. ↩

  4. Joann. X, 30. ↩

  5. Jacob. III, 17. ↩

  6. Job XXVIII, 12, 13, 15, 16, 22. ↩

  7. 1 Cor. XII, 8. ↩

Chapter 2 of 161