Skip to the text

Propositio 18

Filius Dei est consubstantialis Deo Patri.

Quod est, quia in simplicissimo Deo realiter idem sunt essentia, potentia et actio: idcirco Filius a Patre sic immediate generatur, quod inter Patrem generantem et Filium, nullum est medium re distinctum a Patre. Et quamvis in solo Patre sit generativa potentia ad generandum active, hæc tamen in re est ipsa Patris substantia et actio : hinc de substantia Patris Filius immediate dicitur natus. In rebus vero creatis, genitum procedit a generante per potentiam et actionem realiter differentes ab invicem, atque a generante et ab ejus essentia : hinc in creaturis non est eadem numero substantia seu natura in generante et genito, seu patre et filio. — Denique in generali loquendo, de ratione patris proprie sumpti est quod sit res de sua substantia producens simile sibi : hinc et Patri in divinis id convenit. Et omne generans, naturam suam communicat genito, et essentialem similitudinem sui imprimit ei, hoc est, similitudinem specificam suæ naturæ producit in illo, sicut et ignis ignem producendo. Porro agens creatum in alienam agit materiam : idcirco natura sua multiplicatur in genitis, estque solum eadem specie in gignente et generato. Itaque et Pater in divinis Filio suo naturam suam, veram videlicet deitatem, communicat et dat, quemadmodum Filius in Evangelio protestatur :1 Pater quod dedit mihi, majus omnibus est. Unde subjunxit : Ego et Pater unum sumus.2 Quumque in divina essentia omnis perfectio includatur, puta omnipotentia, infinita sapientia, pulchritudo immensa, beatitudo et gloria interminata;3 Filius ait ad Patrem : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt. At vero Pater æternus Filium generando, non agit in aliud, neque in materiam imprimit alienam; sed imaginem sui ipsius perfectam, pulchram et plenam in se ipso producit, actione immanente, non ad extra progrediente : idcirco essentia Patris eadem numero est et manet in Filio. — Præterea communiter verum est, quod natura rei relucet in sua imagine. Id quoque quod intelligitur, resplendet ac repræsentatur in verbo ac specie seu forma intelligibili intelligentis ac intellectus. Quumque Deus Pater se ipsum intelligendo pariat Filium, qui est ipsius imago et verbum, imo et species ac idea omnis rei creatæ; constat quod Patris essentia in Unigenito suo relucet, repræsentatur et continetur plene et clare, quemadmodum ipse Filius est naturalis, perfecta et plena Patris imago. In

Filio igitur, Patris essentia vere est. Quumque divina essentia, quum sit actus purus, multiplicari non possit, sicut nec vera deitas, prout in Elementatione philosophica est ostensum;4 certum relinquitur, quod in Patre ac Filio eadem numero essentia deitasque consistant.

Footnotes

  1. Joann. x, 29. ↩

  2. Ibid. 20. ↩

  3. Joann. xvii, 10. ↩

  4. propos. LXXVII, LXXXV. ↩

Chapter 20 of 161