Skip to the text

Propositio 12

Sicut philosophi ex lumine naturali noverunt veræ et incommutabilis Deitatis unitatem, sic sancti theologi ex revelatione divina cognoverunt in simplicissimo Deo veram esse trium personarum distinctionem.

Hujus theorematis prima pars ex deductis in Elementatione philosophica patuit copiose.1 Alia pars declaratur: quoniam gloriosi Apostoli ex ore Dei incarnati didicerunt adorandæ Trinitatis mysterium, tam ante Verbi incarnati passionem, præsertim in sermone facto post Cœnam, quam postea, maxime quando in monte Thabor post resurrectionem, ante suam in cœlum ascensionem præcepit eisdem: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ, baptizantes omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.23 Porro post ascensionem, misso in die sacratissimo Pentecostes desuper Spiritu Sancto, edocuit eos aliosque discipulos hanc fidei veritatem ac cetera evangelicæ legis mysteria luculentissime, per illuminationem clarissimam paracleti Spiritus Sancti, quemadmodum post Cœnam spopondit atque deprompsit: Multa (inquiens) habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.45 Itemque: Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille docebit vos omnia. At vero beatissimum Paulum apostolum post hoc conversum, docuit Trinitas summa in raptu, quando tribus diebus ac noctibus jacuit soporatus spirituque absorptus, audiens verba arcana, quæ non licet homini loqui.67 Marcus demum et Lucas evangelistæ creduntur fuisse de numero septuaginta discipulorum, cum Apostolis quoque Spiritum Sanctum accepisse.

Præterea, in veteri Testamento, electi Prophetæ superbenedictæ Trinitatis secretum divinitus didicerunt, et in suis voluminibus quidam eorum multifarie expresserunt: prout Magister Sententiarum libro primo, distinctione secunda, partim ostendit, atque in libro Dialogii de fide catholica diffusius est inductum.8 Postremo, in evangelica lege fides hæc Trinitatis evidentius est descripta et propalata, quam olim in veteri Testamento. Nec enim oportuit neque expediens fuit, rudi populo Judæorum ad plurium deorum cultum proclivi, tantæ profunditatis mysterium plenius revelari, quin potius obscuritatibus tegi ac tegumentis involvi : ita tamen quod nihilo minus studiosioribus in lege peritis, satis daretur intelligi.

Footnotes

  1. propos. LXXVII et s. ↩

  2. Marc. XVI, 15. ↩

  3. Matth. XXVIII, 19; ↩

  4. Joann. XVI, 12, 13. ↩

  5. Joann. XIV, 26. ↩

  6. Act. IX, 9. ↩

  7. II Cor. XII, 4. ↩

  8. Cf. t. XIX, p. 137 D et s. Cf. t. XVIII, p. 501 B et s. ↩

Chapter 14 of 161