Propositio 19
Pater et Filius intuendo ac diligendo se invicem, producunt amorem quemdam spiratum et increatum, qui dicitur Spiritus Sanctus.
Quod est, quoniam Pater æternus et unicus Filius ejus intelligendo ac intuendo se invicem superclarissime ac æterne, complacentiam habent in invicem intensive immensam et superdulcissimam, ut infra probabitur. Quumque in utroque sit una voluntas, quemadmodum una essentia, ex prætacta intuitione superlimpidissima et complacentia mutua scaturit et emanat, diffunditur ac spiratur, exsilit et procedit amor communis, liberalissimus et subsistens: qui recte appellatur Spiritus Sanctus. Amor quippe intensus ac vehemens, est tanquam tendentia et impulsus vivax et unitivus amantis in dilectum: quæ tendentia atque impulsio nomine spiritus ac spirationis innuitur, quo nomine flatio designatur. Hinc Filius post resurrectionem suam insufflando in discipulos et dicendo, Accipite Spiritum Sanctum, declaravit Spiritum procedere a se sicut a Patre. — Denique, nec in intellectualibus et rationalibus creaturis amor ab amante progreditur, nisi per verbum conceptum seu apprehensionem, quum et bonum intellectualiter cognitum sit voluntatis objectum.1 — Insuper, quum natura sit operationis principium, et voluntas sit immediata dilectionis origo, atque in Patre et Filio sit numero eadem natura ac voluntas; non irrationabiliter credimus et fatemur Spiritum Sanctum a Patre et Filio tanquam ab uno principio sempiterne procedere, nec esse creatum, sicut nec Verbum æternum, quum non de nihilo sit in esse productus, sed de spirantis substantia. Non tamen dicendus est filius, quoniam non procedit secundum rationem assimilationis et conformationis, potius vero secundum rationem cujusdam impulsionis et unionis aut affectionis ad alium: ideo appellatur amor (haud dubium quin spiratus), ac Spiritus Sanctus, sumendo complexum hoc in virtute dictionis unius; possetque uno nomine nuncupari zelus, id est vehemens amor in alium.
Footnotes
-
Joann. xx, 22. ↩
Chapter 21 of 161