Skip to the text

Propositio 4

Deus naturaliter, essentialiter, totaliter, pure ac infinite bonus est, et bonitas ipsa.1

Quod est, quoniam bonum cum ente convertibile est, nec ei reale quid superaddit, sed respectum ac ordinem ad affectum, ita ut ens dicatur bonum, in quantum ex sua natura et proprietate est appetibile. Porro natura Dei ipsimet Deo summe et incomparabiliter exstat amabilis et amanda, complacentissima ac superdilecta, imo causa et ratio amandi quæcumque alia, quum nihil aliorum amabile sit, nisi in quantum aliquid divinæ bonitatis participat. Quumque ens et bonum se invicem consequantur, quidquid dictum est de incomparabili et immensa excellentia divini increatique esse, vere pronuntiari potest de eminentia bonitatis divinæ, videlicet, ipsum altissimum Deum tam infinitæ consistere bonitatis, ut ejus respectu nil creatum sit bonum, quantumlibet in suo genere bonum dicatur : quod in Evangelio Christus insinuans, Nemo (inquit) bonus nisi Deus. Etenim ipse solus infinite amabilis appetibilisque consistit.2

Deinde ipse cunctis creatis summe et incomparabiliter est amandus et affectandus. Primo et maxime, propter suam propriam puram et incomparabilem bonitatem. Secundo, quia ab ipso omnibus nobis derivatum et communicatum est esse et vivere, imo quidquid boni habemus et sumus in donis naturæ et gratiæ. Tertio, quoniam nec ad momentum, sine ipsius actuali conservatione, in his bonis persistere ac manere valemus. Quarto, propter supernaturalia beneficia ejus, potissimum propter ea quæ Unigenitus Dei pro nostra salute assumpsit, fecit ac passus est, ac propter universas misericordias ejus nobis gratiose ac prorsus ineffabiliter pie exhibitas. Quinto, ob præstantissima ac opulentissima ipsius promissa, quæ nec oculus vidit, nec auris plene audivit, nec in cor hominis ascenderunt. I Cor. u, 9.

Insuper, bonum est quod communicativum et diffusivum est sui. Quid ergo tam bonum ut Deus, qui mera liberalitate ac prorsus gratuito, et omnino præveniente amore, tam copiose, exuberanter, generaliter ac specialiter, tam multipliciter ac multiformiter, suæ bonitatis divitias communicavit creatis per omnem gradum ac ordinem rerum, a summo usque ad infimum, nec quidquam reliquit suæ bonitatis participatione totaliter expers? Inferioribus quoque de necessariis abundanter providit: imo nec ipsis ingratis ac impiis providere, parcere, benefacere cessat. Hinc Lucæ sexto ait Salvator: Ipse benignus est super ingratos et malos. Qui (ut fertur Matthæi quinto) solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Recte ergo S. Dionysius protulit, quod divinus amor non reliquit Deum sine germine esse. Plato quoque: Optimus (inquit) erat. Porro ab optimo invidia longe relegata est: omnia ergo voluit sibi similia esse, prout uniuscujusque natura exstitit capax. Præterea, puram et infinitam suam bonitatem Deus incomparabiliter plenius atque sublimius declaravit in communicatione illa æterna ad intra, qua Pater totam suæ deitatis plenitudinem et omnes divitias gloriæ suæ, per generationem æternalem communicavit et dedit Unigenito suo; Pater item et Filius per æternam processionem, Spiritui Sancto. Luc. VI, 35. Matth. v, 45. De Divin. nom. c. IV.

Footnotes

  1. Rom. XVI, 27. ↩

  2. Marc. x, 18. ↩

Chapter 6 of 161