Skip to the text

Propositio 24

Omnia jam prætacta, sunt in Deo una et eadem simplex essentia: idcirco tanta distinctio nec unitati nec simplicitati divinæ repugnat.

Quod est, quoniam in divinis nulla est compositio realis, nulla distinctio substantialis, nec ulla accidentalis additio, nec essentialis diversitas; sed quidquid in Deo est, simplicissima unitas ac una purissima exsistit essentia. Nec enim realis relatio in divinis aliquid in re superaddit essentiæ, nec personæ ex substantia et relatione quasi ex diversis realitatibus constant. Essentia et relatio differunt seu distinguuntur ratione; sed una relatio realiter differt ab alia, quemadmodum una persona ab alia. Porro distinctio illa rationis inter absoluta et relativa in Deo, fundamentum habet in re: quia divina essentia quo in se ipsa est prior ac ditior, eo plures perfectiones in se simplicissime comprehendit, ac pluribus considerationibus satisfacit. Ideo et quod absolutæ est rationis et substantialis perfectionis, et item quod relativæ est proprietatis respectivæque actionis, in ipsa fundatur atque fontaliter continetur. Et ipsa est id quod paternitas, secundum quod est in Patre a nullo; in Filio autem est id quod filiatio, prout per generationem Filio communicatur; sic et in Spiritu Sancto est id quod processio, prout per communem spirationem, a Patre et Filio communicatur Spiritui Sancto. Nec in his distinguitur nisi per relationes, quæ non constituunt substantialem sed personalem inter personas distinctionem.

Chapter 26 of 161