Skip to the text

Propositio 5

Solus Deus quomodolibet ac omniformiter, substantialiter et per se bonus est.

Quod est, quoniam id quomodolibet ac omniformiter bonum est, quod qualitercumque consideretur, atque secundum omnem sui habitudinem et considerationem, est bonum: quod ei solummodo competit, quod non participative aut aliunde, sed substantialiter, per se et ex se bonum est, puta Deo; quod qualitercumque vere consideretur, nulla ratio mali cujuscumque, nulla defectibilitas, nulla imperfectio, potentialitas, indigentia aut possibilitas non essendi, in eo reperitur: et hoc dumtaxat convenit enti increato, imparticipato, perfectionaliter infinito et independenti. Porro omne creatum, quantumcumque formaliter bonum ex sua natura ac specie, effective tamen a Deo profluxit, atque hoc ipsum quod formaliter bonum est, convenit ei in quantum conformatur rationi suæ ideali et exemplari quam habet in mente divina, cui rationi Creator omnipotens ipsum voluit conformari: sicque Deus voluit res, non quoniam bonæ, sed quia voluit eas, ideo bonæ sunt. Quæ quum ita se habeant, constat quod bona creata non sunt omniformiter et quomodolibet bona, quia ex nihilo sunt, et ex se laberentur in nihil, nisi desuper conservarentur; suntque potentialitati, imperfectioni et indigentiæ ac dependentiæ multiformi permixta. Quemadmodum etiam ubi eorum perfectio terminatur, eorum imperfectio inchoatur; sic ubi bonitas eorum finitur, eorum malum privative aut negative acceptum, incipere perhibetur ac scitur.

Ex his patet solutio quæstionis quam in libro de Hebdomadibus movet Boetius, imo quam S. Joannes, Romanæ Ecclesiæ diaconus, postmodum Pontifex summus ac martyr, a Boetio sciscitabatur: qualiter scilicet substantiæ creatæ in eo quod sunt, bonæ sunt, quum tamen non sint substantialia bona, seu substantialiter aut per essentiam bonæ. Etenim omne quod est, in eo quod est, seu eo ipso quo est, bonum est, quum bonum et ens convertantur, et entitas rei ac esse ipsius sit bonitas ejus, ac bonitas quædam in se formaliter considerata. Ad quod jam patet solutio. Bona quippe creata, sunt bona per participationem et effective ex Deo; formaliter tamen, hoc est ex propria ratione et specie, bona sunt; verumtamen non sic, quin ex Creatoris sapientiali et originali institutione simpliciter prima, hoc ipsum eis conveniat. Itaque bona creata non sunt substantialia bona, aut per essentiam seu substantialiter bona, id est bona imparticipata. Nihilo minus multa creata, sunt substantialia bona, id est bona quæ sunt substantiæ, ut angelus, homo, lapis; et multa sunt accidentalia bona, id est bona quædam quæ sunt accidentia, ut in novem prædicamentis contenta. Consimiliter, non sunt bona per essentiam, id est omnino ex se et imparticipanter; formaliter tamen sunt bona per essentiam, id est per propriam formam et speciem : quemadmodum homo per se formaliter rationalis censetur, quia ex sua ratione ac natura seu propria specie id convenit ei.

Chapter 7 of 161