Propositio 21
Quædam conveniunt divinis et increatis personis proprie, quædam appropriate.
Quod est, quia illa dicuntur proprie convenire, attribui et inesse divinæ personæ, quæ ei dumtaxat conveniunt, et id per quod in esse et proprietate constituitur personali. In divinis quippe per relationes personæ constituuntur, atque ab invicem distinguuntur: hinc paternitas personæ Patris convenit proprie; filiatio, Filio; processio seu passiva spiratio, Spiritui Sancto. Quumque Pater a nullo sit, appropriatur ei æternitas, et etiam primitas, itemque potentia, unitas quoque. Æternum namque vocatur, sine principio; et primus, ante quem nullus; ab unitate quoque derivatur omnis pluritas, sic a Patre cetera cuncta. At vero quoniam Filius procedit a Patre per intellectum, idcirco quæ ad intellectum specialiter pertinent, sunt Filio propria aut appropriata: propria quidem, ut illa quæ conveniunt ei soli, ut Verbum, imago, proles interna, ars nata, Sapientia genita; appropriata vero, ut æqualitas, sapientia, ars, idea, pulchritudo. Præterea, quoniam Spiritus Sanctus profluit ab utroque per voluntatem, hinc ad voluntatem spectantia propria sunt aut appropriata Spiritui Sancto: propria, ut amor spiratus, donum secundum unam acceptionem, amplexus ac nexus Patris et Filii; appropriata, ut pax, tranquillitas, jucunditas, unctio, Paracletus, communio, bonitas, benignitas, munificentia ac dulcedo.
Denique, pulchritudo ad intellectum, veritatem et sapientiam spiritualiter ac specialiter pertinet, quemadmodum bonitas, liberalitas, pietas, ad affectum. Ideo æternitas dicitur esse in Patre; species in imagine, id est pulchritudo in Filio, qui est veritas ac sapientia Dei Patris:1 nam et pulchrum vocamus, quod visum oblectat; Filius autem Patri simillimus est, splendor gloriæ, candor lucis æternæ, immaculatissimum speculum radiantissimusque character substantiæ Patris:23 recte igitur Filio pulchritudo seu species appropriatur. Postremo, usus est in munere, id est communicatio in dono seu Spiritu Sancto, qui est commune profluvium Patris et Filii, flumen pacis, communicator et dator omnis boni creati, ens summe proficuum et communicativum, pax, osculum, ac jucundissimum et vere dulcissimum bonum, quo Pater Filiusque fruuntur atque deliciantur, æternaliter quoque congratulantur.
Footnotes
Chapter 23 of 161