Skip to the text

Propositio 13

Quemadmodum superessentialis ac superpræstantissimæ Trinitatis notitia, nulla potuit unquam naturali ratione inveniri aut demonstrari, ita nec potuit philosophiæ demonstrativis rationibus improbari.

Quod est, quoniam fides catholica, potissime articulus fidei de trinitate personarum in Deo, omnem transcendit investigationem humanam naturalemque rationem : quia Deus Trinitas creaturas non produxit quatenus in personis distincta, sed ut in essentia ac potestate simplex et una, ac indistincta in deitatis natura. Fides quoque non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum. Insuper, voluit Creator omnipotens ut rationalis creatura se totam suo subjiciat Creatori, mactans se illi in sacrificium salutare ac vivum, intellectum proprium auctoritati Scripturæ per fidem plene subdendo propter Dei revelantis reverentiam ac sanctitatem, qui nec falli valet nec fallere. Unde dixit Apostolus :1 In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Denique, in universitate entis creati nullibi invenimus personalem distinctionem et unam numero in personis distinctis essentiam. Amplius, in nulla re videtur personalis distinctio ita repugnare secundum naturalis rationis censuram simplicitati ipsius rei sicut in Deo : imo in nullo ente videtur distinctio personarum sic contrariari naturali rationi sicut in simplicissimo primo principio Deo omnipotente. Difficillimum quippe est cernere qualiter simul stent simplicissima unitas et realis distinctio ; quomodo etiam in puro actu possit generatio esse passiva, et quomodo tres personæ distinguantur realiter relatione, ac unum sint in essentia et deitatis natura, quum tamen relatio in divinis nil reale superaddat essentiæ. Postremo, tanquam maxima est in omni philosophia, nec ab ullo philosophorum negata, quod quæ eadem sunt uni tertio singulari, sunt eadem inter se ; in qua etiam maxima omnis (ni fallor) syllogisticus fundatur discursus : quæ tamen videtur fallere in divinis, quum tres supersublimes personæ sint eædem uni numero divinæ essentiæ, et nihilo minus ab invicem realiter sint distinctæ. Non igitur æstimandum, quod aliquis unquam philosophus seu alia persona humana, in lumine pure naturali reperit aut cognovit, trinitatem aut pluralitatem personarum in simplicissimo esse Deo.

Verumtamen, quantumcumque hæc fidei christianæ assertio videatur mirabilis, irrationabilis et incomprehensibilis esse, nulla tamen unquam potuit humana et naturali ratione convinci : imo omnium hæreticorum et philosophorum infideliumque objecta, a sanctis Patribus catholicisque doctoribus vere et efficaciter sunt soluta. Quumque hæc divinissimæ fidei doctrina sit desuper revelata, et per innumerabilia signa, miracula, prodigia, virtutes ac testimonia approbata et roborata, ut alibi copiosissime est probatum, constat quod contra eam nulla queat demonstratio introduci aut militare : vero namque non verum, sed falsum opponitur.

Footnotes

  1. II Cor. x, 5. ↩

Chapter 15 of 161