Skip to the text

Propositio 22

Quidquid absolute dicitur in divinis, de qualibet superbenedicta persona singulariter prædicatur, similiter de duabus et item de tribus simul acceptis.

Quod est, quoniam in divinis sola relatio, distinctionis realis est ratio; essentia autem est ratio unitatis. Personæ vero relative dicuntur ad invicem: ideo una non est alia. Quidquid vero absolute sumitur ibi, unum manet et indivisum, nec plurificatur. Denique, duo tantummodo prædicamenta in Deo ponuntur quæ proprium modum servant; cetera, ut quantitas et qualitas, quamvis per modum quantitatis aut qualitatis significent, attamen in substantiam transeunt, nec quantitative aut qualitative ibi tenentur. Itaque

Pater est divina essentia, Pater est æterna sapientia, Pater est omnipotentia; similiter Filius, itemque Spiritus Sanctus, Pater quoque et Filius. Conformiter Pater et Filius ac Spiritus Sanctus sunt ipsa deitatis essentia, et unus Deus ac deitas ipsa; imo sunt unus Dominus, unus immensus, unus æternus, unus omnipotens, unus justus, sanctus et sapiens, juxta illud in Symbolo: Non tres Omnipotentes, sed unus Omnipotens. Quod verum est, sumendo substantive hæc adjectiva. Porro, si adjective accipiantur, quum adjectiva a suis substantivis numerum sortiantur, concedendum est: Pater et Filius sunt duo immensi, Pater autem et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres immensi, id est tres immensæ seu infinitæ personæ.

Chapter 24 of 161