Skip to the text

Propositio 10

In libro de Theologia symbolica tractat S. Dionysius de his quæ metaphorice competunt Deo; in libro autem de Divinis nominibus, de appellationibus quæ proprie ei conveniunt; in libro demum de Divinis characteribus, de proprietatibus atque nominibus pertinentibus ad divinas et increatas personas, ad emanationes quoque ad intra; in libro vero de Mystica theologia, de excellentissima Dei cognitione in vita hac, quæ est per omnem ablationem et negationem de ipso.

Quod est, quoniam symbolum dicitur signum alicujus significativum, aut certe aliquorum ad invicem collectio : quemadmodum articulorum fidei in unum collectio symbolum fidei appellatur. Et ut ipse sacratissimus Dionysius interpretatur, symbolum est sensibile aliquid pro intelligibili designando assumptum : sicut panis et vinum pro spirituali et divina refectione accipiuntur. Communiter autem dicitur symbolum, quidquid est rei spiritualioris significativum. Itaque symbolica theologia est sermo seu sacra scientia vel scriptura, docens et declarans qualiter nomina corporalium rerum ac motuum simplicissimo Deo conveniant, ut leo, agnus, vitis, ira, furor, figura et membra : de quibus et consimilibus in Symbolica theologia, id est in libro sic intitulato, tractatur. Porro in libro de Divinis nominibus, de intelligibilibus Dei appellationibus agitur, puta qualiter bonus et ens, vivens ac sapiens nuncupetur : quæ nomina proprie ei attribuuntur, propter quod appropriate divina vocata sunt nomina. Porro character dicitur signum distinctivum, præsertim signum spirituale, immateriale, configurativum : unde et quædam sacramenta characterem imprimere affirmantur. Ad Hebræos quoque ubi de unigenito Dei Filio dicitur, Qui quum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, in Græco habetur, καὶ χαρακτήρ τῆς ὑποστάσεως αὐτοῦ, id est et character substantiæ ejus. Hinc divini characteres nominantur in summa et superbeatissima Trinitate, proprietates personales ac notiones, quibus supergloriosissimæ increatæ personæ ab invicem distinguuntur : de quibus et quarum emanatione ad intra, in libro de Divinis characteribus determinatur. Postremo mystica theologia est secreta, sancta et profunda Deitatis agnitio, ac abditissima mentis cum Deo locutio, qua Deo unitur tanquam prorsus incognito quantum ad quid sit, eo quod agnoscatur universis infinite sublimior, ac incomprehensibilis penitus, quum scire sit rem per causam cognoscere; ipse autem qui solus vere æternus est, causam non habet.

Chapter 12 of 161