Skip to the text

Propositio 2

Rite ac clare intelligens quod Aristoteles in Prima philosophia idonee subtiliterque deduxit ac comprobavit, puta quod Deus sit purus actus, faciliter capere valet alia multa quæ theologi diffuse ac prolixe in theologicis libris suis pertractant, probant et prosequuntur.

Quod est, quia ut in Elementatione philosophica patuit, quamvis actus et potentia multipliciter capiantur, proprie tamen sumuntur secundum quod actus definitur ac dicitur esse principium movendi, transmutandi perficiendive aliud aut alterum secundum quod tale.1 Potentia vero asseritur esse principium movendi, transmutandi aut perficiendi ab alio. Ideo, dum quidpiam movet aut transmutat se ipsum (secundum quod animalia perhibentur movere se ipsa), ex alia parte, natura seu proprietate convenit ei movere et moveri, transmutare et transmutari, actuare atque perficere, et actuari et perfici. Itaque Deus sublimis ac adorandus fertur actus purus, quoniam ipse in se ipso est simplex essentia ac separatissima forma, cui ex propria eminentia et natura convenit cetera universa producere, movere, mutare, actuare, perficere, neque ab aliquo moveri, mutari, perfici aut quidquam recipere accidentale.

Denique ex hoc, primo concluditur, imo et apud intelligentes irrefragabiliter demonstratur, quod superpræstantissimus Deus sit perfectionaliter infinitus, ita quod infinitas hæc formalis et actualis, sit prima atque intrinseca Deitatis proprietas, puta divinam naturam et increatam illam prorsus mundissimam simplicissimamque essentiam immediate consequens ac directe. Hinc igitur actus purus necessario est infinitus, quia in ipso nequaquam est materia limitans, nec differentia contrahens, neque potentia terminans, hoc est potentialitas seu differentia ad particularem et certum, aut circumscriptum aut determinatum perfectionis gradum coarctans : imo actus hujusmodi universaliter, non particulariter, totaliter, non partialiter, incircumscriptibiliter, non terminabiliter, omniformiter ac omnifarie est in se ipso perfectus, ergo et infinitus. Quod enim perfectionaliter infinitum est, atque in omni perfectione universaliter sine mensura et fine completum ac plenum, infinite perfectius est eo quod finitæ consistit perfectionis.

Ex his itidem constat Deum prorsus immaterialem incorporalemque esse, nec loco circumscribi, nec tempore comprehendi, ac prorsus immobilem invariabilemque censendum.2 Nec obstat quod S. Dionysius ac Plato dixerunt Deum moveri, quoniam illud moveri non aliud intellexerunt quam in actum procedere. Hinc insuper claret Deum essentialiter esse sanctum, sapientem ac infinite potentem, et incomparabiliter simplicem, ita quod ipse est suum esse ac vivere et intelligere; itemque quod ipse sit purissima unitas, summa et incomparabilis bonitas, superpulcherrima veritas, honorandissima metuendissimaque majestas. Ex quibus amplius comprobatur, quod Deus nequaquam in genere sit, nec species neque in specie, nec individuum aut persona alicujus generis prædicamentalis, sed super omne genus et ordinem rerum interminabiliter et incomparabiliter eminens, præsidens ac sublimis : unde nec aliquid de ipso et creaturis univoce prædicatur. Ex eodem ostenditur, quod totum universum comparatione supergloriosissimi Creatoris, est tanquam pulvis exiguus; et quod ipse omnia intra se continet, ambit, imo et penetrat, ac ipsas entium quidditates illabitur, proximior rebus quam ipsæmet sibi ipsis :3 propter quod esse in omnibus per essentiam, potentiam atque præsentiam perhibetur.

Hæc omnia variis modis queunt probari, et in Elementatione philosophica sunt ostensa, ac consequuntur ex hoc quod Deus est purus actus.4

Footnotes

  1. propos. VII, VIII. ↩

  2. De Colest. hier. c. L. ↩

  3. Is. XL, 15. ↩

  4. propos. LXXX. ↩

Chapter 4 of 161