Skip to the text

Propositio 6

Quemadmodum Esse seu Qui est, asseritur proprium nomen Dei; ita et sanctum hoc nomen tetragrammaton חַי, itemque Adonai.

Quod est, quia (ut patuit) Esse seu Qui est, dicitur nomen Dei, quia designat abyssalem ac infinitam plenitudinem et absolutissimam perfectionem divini increatique esse, quod tanquam pelagus quoddam immensum, omnem nobilitatem et superexcellentiam essendi continet in se. Et hoc idem designat dignissimum nomen istud tetragrammaton חַי divinitus revelatum: quod, ut Rabbi Moyses fatetur, penitus absolute designat divinam essentiam, prout in se ipsa est, sine omni respectu et habitudine ad creata; atque ut alii contestantur, significat divinam essentiam ut incommunicabilem, id est implurificabilem, et ut fari sic liceat, ut omnimode singularem. Denique, super illud Exodi sexto, Locutus est Dominus ad Moysen dicens:1 Ego sum qui apparui Abraham, Isaac et Jacob, et nomen meum Adonai non indicavi eis; dicunt expositores, quod Adonai notat universale dominium, et interpretatur, omnium universaliter Deus. Sicque soli convenit Deo, qui per Isaiam deprompsit: Ego Dominus, hoc est nomen meum.2 Etenim ipse solus propria, imparticipata et illimitata potestate, universorum liberrime dominatur, juxta illud Psalmi: Qui dominatur in virtute sua in æternum.3 Cui, ut ait Scriptura, nullus dicere potest:4 Cur ita facis? De quo Job tricesimo sexto habetur: Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Quis ei dicere potest: Operatus es iniquitatem?5 Itaque nomen istud, Adonai, est proprium Deo, quamvis non tam absolutum, reverentiale ac mysticum ut nomen hoc tetragrammaton חַי. Propter quod linguæ Hebrææ periti, et in Scripturis edocti, affirmant, Exodi sexto, quo legitur, Nomen meum Adonai, etc., scriptum non esse Adonai אדני, sed tetragrammaton חַי, quod ab Hebræis tantæ sanctitatis ac reverentiæ reputatur, ut nominari non debeat nisi a summo sacerdote, et solum in benedictionibus quæ fiunt in templo; ideo loco ejus pronuntiatur hoc nomen, Adonai : velut si apud Christianos hoc nomen, Deus, tantæ honorabilitatis et sanctitatis consisteret, quod exprimendum non esset nisi a Romano Pontifice; atque ob hoc, ubicumque scriptum esset, loco ejus pronuntiaretur hoc nomen, Creator, seu Dominus. — Hinc quoque, ut quidam non inepte dixerunt, hoc nomen, Qui est seu Esse, est maxime proprium Deo. Primo, ob suam significationem: designat namque non aliquam formam, sed ipsum esse;

Deus vero potissime est suum esse. Secundo, ob suam communitatem. Nam alia nomina sunt aut minus absoluta, aut minus communia: idcirco quasi informant et determinant ipsum esse; unde et minus proprie competunt Deo, qui est simplicissimum ac separatissimum esse. Tertio, ob suam consignificationem: designat etenim esse ut in præsenti; Deus autem æterna præsentia invariabiliter est in se ipso.

Porro hoc nomen, Bonus, propriissime convenit Deo secundum quod est principium emanationis sive ad intra sive ad extra.

Footnotes

  1. Exod. vi, 2, 3. ↩

  2. Is. xlii, 8. ↩

  3. Ps. lxv, 7. ↩

  4. Job ix, 12. ↩

  5. Job xxxvi, 22, 23. ↩

Chapter 8 of 161