Skip to the text

Propositio 17

Deus Pater intelligendo se ipsum, sui ipsius conceptum intra se profert, ac Verbum æternum in se intellectualiter gignit.

Quod est, quoniam Deus est simplicissima ac supersapientissima mens, incommutabilis et æterna: ideo se ipsum æternaliter et invariabiliter intuetur, atque quod intra se de se ipso intelligit et cognoscit, hoc intra se dicit et exprimit. Quod autem sic intra se loquitur, Verbum ipsius vocatur, Verbum utique intelligibile et internum, emanans et immanens, hypostaticum et subsistens, consubstantiale ac plenarie repræsentans, in quo quidquid Patris est, plene omnino ac limpidissime splendet ac declaratur : idcirco imago Patris perfecta ac naturalis censetur. Filius quoque Patris rite ac proprie nuncupatur, quia secundum rationem similitudinis procedit ac gignitur. Progreditur quippe a Patre per intellectum, cujus perfectio consistit in assimilatione seu conformitate intelligentis ac intelligentiæ suæ ad rem intellectam. Denique, quum Deus omnipotens cognoscat perfecte se ipsum, ipse est in se ipso sicut cognitum in cognoscente. Cognitum autem secundum rationem qua est in cognoscente, est species, ratio, similitudo et verbum cognoscentis ac cogniti, hoc est verbum, similitudo et ratio quam cognoscens habet de se ipso cognito aut aliis. Quumque Pater æternus se ipsum et omnia cetera unico actu intelligendi plene ac perfecte agnoscat, unico verbo se et omnia inter se loquitur : propter quod verbum hoc est Patris imago, et ceterorum exemplar, species ac ratio : nec sunt plura principia pluresve Filii in divinis.

Chapter 19 of 161