Propositio 26
Summæ et increatæ personæ ab invicem distinguuntur per solas relationes reales ac personales, non per aliqua absoluta.
Quod est, quoniam (sicut ostensum est) quidquid in divinis dicitur absolute, commune est tribus adorandis personis;1 atque in eis essentia continet unitatem, relatio statuit trinitatem. Hinc reprobatur opinio dicentium relationes in divinis extra affixas et adsistentes, non inexsistentes, quasi non vere sint in personis, sed foris adjunctæ per rationem : non quod aliquid præter Deum fuerit ab æterno, sed quod relationes non essent quid reale in divinis, sed superadderent personis tantum respectum aut habitudinem rationis. Hujus opinionis fuit Gilbertus Porretanus episcopus, qui in Remensi concilio in præsentia Eugenii Papæ atque B. Bernardi, suum revocavit errorem. In quem nihilo minus aliqui posterorum incidisse censentur, dicentes personas in divinis non distingui per relationes, sed per aliqua absoluta. Cujus contrarium sacratissimus Dionysius libro de Divinis characteribus, S. Augustinus libro de Trinitate, Boetius quoque in suo de Trinitate tractatu, Damascenus etiam libro primo, itemque gloriosus Bernardus libro de Consideratione, sed et Anselmus libro de Processione Spiritus Sancti, Hugo, Richardus ac doctores scholastici pene omnes, concorditer docent. Nihilo minus Guillelmus Parisiensis libro suo de Trinitate affirmat ac probare conatur, quod personæ divinæ distinguuntur per absoluta, et quod relatio nec in Deo nec in creaturis aliquid sit reale. Quem doctorem laudo, sed in hoc non laudo : imo hoc ultimum ejus verbum, quod scilicet relatio nil dicat reale, contra excellentiores philosophos est atque theologos, ut copiose et clare ostensum est alibi. Alii asserunt personas distingui per differentes modos habendi essentiam : quoniam Pater habet eam a se ipso, id est non ab alio;2 Filius a solo Patre, Spiritus Sanctus ab utroque. Verum ab his sciscitandum, quid dicant esse hos modos habendi essentiam, an quid absolutum, an respectivum : si quid absolutum, improbatur hoc dictum sicut prænarrata opinio; si respectivum, coincidit cum vera responsione. Aliqui quoque dixerunt, quod relationes sunt ipsæ personæ, tamen in abstracto proferuntur, juxta modum loquendi quo dicimus, Rogo tuam clementiam, id est te clementem; melius vero dicuntur ipsæ proprietates quibus personæ constituuntur ac distinguuntur, quamvis in re sint ipsæ personæ.
Postremo, contra opinionem illam erroneam, quod personæ per absoluta distinctæ sint, ita arguitur : Ea quæ sola ratione, non realiter, ab invicem distinguuntur, non sunt ratio realis ac suppositalis distinctionis in aliis; proprietates autem absolutæ in Deo non distinguuntur realiter, ergo nec personæ per eas. Præterea, si per proprietates absolutas distinguuntur personæ, hoc potissime erit per eas quæ appropriantur personis et eis magis conveniunt, quemadmodum Patri appropriatur potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto clementia : per quas tamen non distinguuntur, quum unicuique divinæ personæ conveniant. Denique, quum auctores opinionis istius non proferant quæ sint proprietates illæ absolutæ per quas distinguuntur personæ secundum eos, videtur eorum opinio esse ficticia; si autem dicant quod ignorant, nec sine revelatione queant agnosci, quæritur unde ipsi noverint eas aut esse cognoscant, quum neque ex Scripturis, neque ex sanctis Doctoribus suam probent opinionem, imo ex Scripturis et dictis Sanctorum probetur oppositum, nec innitantur nisi persuasionibus propriæ rationis et adinventionibus argumentationis humanæ : quod in materia fidei valde cavendum est.
Hanc disputationem hic amputo, quoniam super primum Sententiarum, distinctione vicesima sexta, diffuse prosecutus sum eam.3
Footnotes
Chapter 28 of 161